Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5483. 1641 november 29. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Philippus Codurcus, de quo scripseram,Ga naar voetnoot2 minister est et professor theologiae et linguae Hebraicae Nemausi, vir summe eruditus. Si quid habent D. Vossius aut alii,Ga naar voetnoot3 quod in Annotatis ad Cassandrum mutandum censeant, id avebo cognoscere, ut in secuturis editionibus eius habeam rationem. AppendixGa naar voetnoot4 eodem tendit. Et nihil mihi in ea videtur durius quam quod lenissimi ingenii vir Melanchthon dixit ad articulos Bavaricos.Ga naar voetnoot5 Omnis mea actio in rem, non in personam scripta est. FrontoniGa naar voetnoot6 do titulum eruditi, BorboritaeGa naar voetnoot7 hominis non mali. Dogmata quae improbo ipsorum expressi verbis. Historiae quas tango notissimae sunt. Confessio illa Graecorum tradita Baracchi edita est in Germania a Chytraeo, nempe Francofurti anno 1583. Liber est in octavo initio habens Orationem Chytraei de Graecis.Ga naar voetnoot8 Puto eam esse et in Turcograecia Crucii.Ga naar voetnoot9 Calvinum ad manum non habeo. Locum tamen ut habeat, faciam. | |
Quae hic in ecclesia canuntur, ea sunt ex versione Philippi Portesii,Ga naar voetnoot10 optimi poetae. Non est eripienda Blaviis omnis spes edendi nostra ad Vetus Testamentum,Ga naar voetnoot11 quia vereor, ne hic quaedam velint recidere, quod nolim. Si forte Blavii idoneum nacti sint correctorem domesticum, qui Graece et Hebraice norit, fac me gnarum. Galli in Italia cepere arcem Monaeci.Ga naar voetnoot12 De Aira vix quicquam restat spei. Tibi obligatissimus frater
| |
29 Novembris 1641.
Scripsit ad me SpiringiusGa naar voetnoot13 de rumore, quo ipse, et altero, quo ego aspersus sum. Quod de utroque respondi,Ga naar voetnoot14 mitto. |
|