Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5484. 1641 november 30. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Rex Erlachio et, si is absit, Ossenvillio,Ga naar voetnoot2 ita ut ego rogaveram, mandata dedit, ut WaertiumGa naar voetnoot3 deducant Basileam aut Argentoratum, prout inter marescallum Hornium,Ga naar voetnoot4 ubi is Lindaviam perductus iterum fuerit, et Iohannem Waertium convenerit, ut permutatione facta utrique contingat libertas. Cognovi autem ex regis sermone valde eum desiderare certos nuntios de TorstensoniiGa naar voetnoot5 et exercitus novi ad exercitum veterem adventu et de eventu colloquii Goslariensis.Ga naar voetnoot6 Hac occasione rogavi eum, ut verbis rebusque animos adderet landgraviae, cuius exemplo etiam Lunaeburgici retineri possint. Id rex curae sibi fore promisit. Fuit rex valetudine minus secunda, sed nunc convaluit maxime exhilaratus laeto nuntio de arce Monaeci in Liguria, quae adiuvante vetere domino e Grimalda domoGa naar voetnoot7 Hispanicum praesidium eiecit accepitque Gallicum, unde magna erit oportunitas mari infestandi Hispanos portu iustae classis capace. Ad hostium castra Airam obsidentia fuit cum equitatu et pedite nonnullo comes Guichius,Ga naar voetnoot8 sed nihil vidit, quod ea oppugnandi aut perrumpendi spem daret. Itaque rediit Airamque reliquit brevi dedendam hosti. Dux CarolusGa naar voetnoot9 in Bavaria ipse est, legit militem; eum quem habuit distribuit per Palatinas et Lotharingas terras infestum Metensi agro, cuius habitatores, ut se tueantur, armis instruit | |
Gransaeus.Ga naar voetnoot10 Misit autem dux Carolus in Lucemburgicum et filiam suamGa naar voetnoot11 et quae habet pretiosa. Ipse videtur ire ad promovendam obsidionem Hohentwilii, quod adhuc bene defenditur, et, ut ei subveniat, Erlachius militis plus exspectat. Helvetiorum autem pontificii quantum clam possunt Austriacas res provehunt metuiturque, ne in apertum cum eiusdem gentis protestantibus divortium erumpant. E Perpiniani praesidio egressi nonnulli cladem accepere a Gallis XX caesis, captis XL. Et AlmerasiGa naar voetnoot12 oppidum arcemque insessa ab Hispanis recepere Galli. Caeterum in illis locis et mare et pleraque camporum tenent Hispani. Ducatus Castri addictus est creditoribus ducis Parmensis;Ga naar voetnoot13 ipse de Parmensi et Placentino territorio periclitatur. Sed rex Galliae et Itali principes laborabunt pro eo, ut veniam petat accipiatque. Rumor est Asaci urbem a Turcis captam arce adhuc penes Cosaccos manente; Persam autem legatum cum legato a ConstantinopoliGa naar voetnoot14 redire in Persidem paci stabiliendae. Bavaro non est cur multum fidant Galli. Sed nec Palatinum curabunt negotium nisi Anglia praeeunte, quae praeter motus et suos et Scoticos novum negotium invenit bello a pontificiis Hibernis suscitato, quod profecto aleret Hispanus, si tempora haberet minus impedita. Miseret me boni regis, in quem tot insurgunt adversa. AnstruterusGa naar voetnoot15 secundam in Suedia famam habet. Itaque gratum puto fore eius adventum, sed sine effectu, si verba tantum adferat. Vix futurum puto, ut nova nuptaGa naar voetnoot16 ad Batavos eat ante annum aetatis duodecimum. Tantisper res omnis in incerto erit. Pacem serio a se desiderari rex mihi affirmat. Parat se itineri Mazarinus et baronem OxenstiernamGa naar voetnoot17 mare transisse laetor. Si induciae fiant, tam PalatinusGa naar voetnoot18 quam dux Carolus nihil obtinebunt, nisi alimenta e suis bonis. Danum cum imperatore suas controversias compositurum arbitror. Renovatio federum cum Batavis res pertricosa est. Cardinalis HispaniGa naar voetnoot19 mors non videtur tantum incommodi allatura Belgicis rebus, quantum vellent Galli et Batavi, quia ex morbo diu prospectatum est id malum et curata omnia, quibus prohiberi possent res novae. De successore varii et hic sermones. Regina hic fratrem luget.Ga naar voetnoot20 Regis frater in maternas aedes venit.Ga naar voetnoot21 Guisiorum aedes diruentur. De literisGa naar voetnoot22 amicos urgebo Deum rogans, ut ill. Dom. vestrae sit semper propitius. Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, 20/30 Novembris anni MDCXLI. |
|