Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5492. 1641 december 7. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Quin pro animorum diversitate varii futuri essent sermones de mea Appendice,Ga naar voetnoot2 non dubitavi. Sed tam multa de me spargi nihil veri habentiaGa naar voetnoot3 sane miror. Verum est fuisse me in Sorbona, ut resalutarem virum eruditum ac moderatum, eius collegii doctorem et bibliothecarium,Ga naar voetnoot4 qui me salutatum venerat. Habebatur eodem tempore in alio Sorbonae loco disputatio, cui intererat cardinalis; ad eam quanquam rogatus non accessi. Fuit mecum in Sorbona perpetuo Codurcus,Ga naar voetnoot5 quem in carruca mea domum reduxi. Is in ecclesiis reformatis hic populum instituere non desinit. Eius rei praeter haec nihil est. Mitto iam tibi exemplum epistolae, quam ad D. Spiringium misi,Ga naar voetnoot6 quod nuper tibi mittere decreveram, sed inter claudendum literas memoria id exciderat. Aira creditur de deditione agere. Mottam in Lotharingia HaleriusGa naar voetnoot7 circumvenit ad famem faciendam, ut Hohentwilo caesariani, quorum crescunt copiae. Papae controversia cum Lucensibus recrudescit. Et colligit papa copias, quas sperat vere proximo futuras ad XX millia peditum, equitum IV, qua vi evertere vult ParmensemGa naar voetnoot8 omnibus fortunis, nisi ad clementiam confugiat, quod futurum puto. Veneti, Florentia, Neapolis in armis sunt. Et Hispani in Colubrae portumGa naar voetnoot9 in terra Ruscinonensi 18 Novembris multis navibus | |
longis, multis onerariis exposuere VIII millia peditum, DCC equites, machinas multas. Videntur Gallos ad praelium quaerere, quorum res illis in locis ante ver non resurgent. Vale, mi frater, cum uxore et liberis. Tibi obligatissimus frater
| |
7 Decembris 1641. |