Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5517. 1641 december 23. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Praeterita septimana nuntii prae frigoris et glaciei impedimento stato tempore adesse non potuerunt, sed triduo quam solent tardius ad nos perlatae sunt litterae,Ga naar voetnoot2 quare mirari non debetis, si nec tu nec quisquam alius ea septimana litteras accipietis. Nunc alterae tuae litteraeGa naar voetnoot3 mihi traduntur, quare uno responso defringar. Quomodo se res habuerit de disputatione Sorbonica,Ga naar voetnoot4 quid vero SpiringioGa naar voetnoot5 super calumniis in te sparsis responderis, libenter cognovi et pro novis, quae ex Italia et Catalonia nuntias, gratias habeo. De WiardaGa naar voetnoot6 bene mones. Ego ea de re, ut et de editione Dissertationis Americanae,Ga naar voetnoot7 diligenter cogitabo et iudicia aliorum exquiram. Nos nihil hic iam novi habemus, nisi quod conventus Ordinum in VIum proximi anni dilatus est nulla re acta, ne quidem designatis Curiarum consiliariis. Interea magnis animis Harlemenses et Lugdunenses cum quibusdam aliis contenderunt Stridenum et Cloeckium,Ga naar voetnoot8 utputa [sic] remonstrantes, incapaces esse ordinis senatorii. Quid super hac re constituendum denique sit, proxima comitia ostendent. Addam et hoc ex amicis obiisse Henricum Persinium,Ga naar voetnoot9 advocatorum hic hactenus principem, periculosissime autem laborare SommelsdikiumGa naar voetnoot10 obturato a viscosis humoribus urinae meatu, cui malo iam et febris continua accessit. Nunc ad libros tuos venio, de quibus et tu et Blavius ad me scribitis,Ga naar voetnoot11 et hic quidem tria tantum folia ad editionem de Iure belli et pacisGa naar voetnoot12 restare scribit rogatque, quo loco testimonia de S.to Ludovico et Annotata ad PhilemonemGa naar voetnoot13 poni debeant, item quomodo formandus sit titulus. Dixi fini operis de Iure belli subnectenda duo testimonia, tunc sequi debere dicta Annotata, ut et ipsa indicem praecedant; in titulo vero eorum mentionem faciendam his verbis ‘accesserunt iam Annotata in epistolam ad Philemonem’. Si quid ex his tibi displiceat, rogo indices. Puto enim me id satis tempestive Blavio perscripturum. Rogavit me et super impressione | |
Annotatorum ad CassandrumGa naar voetnoot14 et ex MercerioGa naar voetnoot15 intellexisse se scribit ea fere, quae tuae ad me litterae continent. Neque alienus videtur ab iis omnibus excudendis, quae tu congessisti, sed rogat, quem ei operi titulum velles imponi, qua de re deliberaturum me dixi ideoque tuam iam sententiam exquiro; tum vero an ista tua ἄνευ προοιμίων in publicum velis prodire, cum tamen prolegomenis quibusdam praeparari et leniri possint animi, quos, ut in re nova, omnis concordiae in ecclesia mentio exasperat. De effigie tua iam ab AnnotatisGa naar voetnoot16 divellenda post tam multa divendita exemplaria frustra nos cogitare ait Blavius, cum alii, qui priora inspexerint, defectum eum in codice suo non sint laturi. Rogabat bonus vir, an titulum legati adiici velles; id enim a se praestari posse. Ego cum omnino auferri non possit, nihil mutandum censeo. Uxoris tuae nomine pecuniam nondum accepi. Ubi eam accepero, ad ipsam scribam. Interea hoc unum monebo matrem nostramGa naar voetnoot17 indies magis magisque viribus naturae destitui atque ita paulatim ad suum finem vergere. Deus Opt. Max. te cum uxore et liberis diu nobis servet incolumem, non tantum hoc instante anno, quem felicem tibi precor, sed et aliis hunc secuturis. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXIII Decembris 1641.
ExemplariaGa naar voetnoot18 an duo amici postremi acceperint, e Blavio sciscitabor et proxima vice perscribam. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 1 Ian. 1642. Onder het postscriptum: Wicquefort. En in dorso: 23 Dec. 1641 W. de Groot. |
|