Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5332. 1641 augustus 24. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, In indiceGa naar voetnoot2 tam multa contra meum sensum sunt posita, ut plane eum velim recudiGa naar voetnoot3 aut ab omnibus exemplaribus auferri, ut opus non inutile tantum, sed et damnosum. Misi quae corrigenda sunt ad VergoesiumGa naar voetnoot4 primum, deinde ad te. Misi et errata erratorum,Ga naar voetnoot5 quae ita multa sunt, ut recudi ea vel meis impensis omnino velim. Vide, quid sit operis minus idoneis uti. Ego, nisi meliores correctores nanciscatur, nihil eiGa naar voetnoot6 posthac mei commiserim. De feudo scripseramGa naar voetnoot7 matrem mihi videri praeferendam filio,Ga naar voetnoot8 nisi mater per aliam lineam in propiori sit gradu ad ultimum possessorem.Ga naar voetnoot9 De SmalcioGa naar voetnoot10 credo. Cardinalis multa quidem dicit et dici iubet, quae ad pacem conducunt. Sed protestantes ista omnia vulgant, quasi in omnibus victoria ipsis concederetur, quod multum abest, eoque | |
vereor, ne sibi noceant. CaduniusGa naar voetnoot11 strennue pergit ad pacem conniti et edit quaedam non inutilia. Si quis VossiorumGa naar voetnoot12 posset facere versionem Graecorum in Annotatis, valde id mihi placeret. BremiusGa naar voetnoot13 plane ei labori par non est et labor mihi iniungeretur tam multa emendandi, ut non minus id grave sit futurum quam vertere. Aira imbellem turbam eiecit; famem enim non frustra timet, si manet obsidio. Exercitus tum Hispanicus tum Gallicus sunt XX millium. Suis rex utetur aut ad oppugnanda castra aut ad tentandam obsidionem aliam. Et iam BressaeusGa naar voetnoot14 cum modico apud Peronam minatur ingressum in Belgicam. Cum alio agmine GranzaeusGa naar voetnoot15 Barri obsidionem moliri videtur, ubi praesidii aliquid reliquit dux CarolusGa naar voetnoot16 reliquum militem tenens inter Montem et Valentinianas. Guisius in castris est Hispanicis ut marescallus militiae caesaris. Paret ei Lamboius.Ga naar voetnoot17 Est ibidem Elbovius.Ga naar voetnoot18 De Conisio et Taragona exspectamus nuntios. Vale quam optime, cum matre, uxore, liberis et amicis. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 24 Augusti 1641.
Si forte non recte curata fuissent errata erratorum, mitto eadem ad marginem erratorum a me annotata. Haec autem exacte corrigi eo magis refert, quod ad hanc formam corrigendae erunt editiones secuturae. Miror me nihil intelligere neque de Blanchiae scriptisGa naar voetnoot19 neque de meis ad Epistolam Pauli ad Philemonem.Ga naar voetnoot20 Rogo epistolas meas relegas. Vellem ad promovendam pacem inter christianos edi formam professionis synodi Tridentinae, confessionem Augustanam ex editione ultima, Consultationem Cassandri emendatam ad optima exemplaria, ad quam adderem mea Annotata non nimis magna, sex ferme quaternionum in octavo. Possent addi nostra Institutio baptizatorum, trimetri de Eucharistia, Disquisitio de Pelagii dogmatibus.Ga naar voetnoot21 | |
[pagina 469]
| |
Ga naar voetnoot21 Haec omnia multum lucis adferre possent pacem cum veritate | |
amantibus. Sed cum video, quam inquinate ista mea edantur, quam paucos habeam, quibus possum fidere, nihil aliud constituere possum quam Deum orandum, ut mihi bona et consilia et auxilia subministret. Petrus Pelsius,Ga naar voetnoot22 qui apud me vixit, in Batavos [abiit] cancellarii Suediae, ut mihi pater eius scribit,Ga naar voetnoot23 iussu. Velim scire, ubi victurus et quibuscum et quid acturus. |
|