Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5331. 1641 augustus 24. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Regis exercitus oppositus Hispanico et Hispanicus, qui Airam obsidet, pares ferme sunt ad XX uterque millia. Regius exercitus multos habet voluntarios et e Picardia nobilitatem crediturque oppugnaturus castra, quae Hispani augent assiduo labore. Heri certe in hac urbe per monasteria omnia preces factae sunt pro bono eventu. Qui in urbe obsidentur, imbellem turbam eiecere, ne fames, quae, si obsidio trahitur, eis imminet, per id acceleraretur. Marescallus BressaeusGa naar voetnoot2 modicum agmen apud Peronam habet tentaturus, si metu invadendae Belgicae ab Aira hostem possit abstrahere. Quod si rex ab Aira hostem neque sic abstrahere neque vi depellere poterit, id superest, ut et ipse aliquam obsidionem aggrediatur. Et sermones sunt de Insulis aut Duaco, dum princeps Arausionensis, qui ob id DGa naar voetnoot3 millia francorum extraordinariae liberalitatis a rege accepit, partem magnam hostilium virium tenebit occupatam. In exercitu Hispanico auxiliis caesarianis supra LamboiumGa naar voetnoot4 imperat Guisius marescalli titulo. Est in eodem exercitu Elbaevius.Ga naar voetnoot5 Rex aliquem militem adhuc in Lotharingia habet sub Gransaio,Ga naar voetnoot6 qui moliri videtur Barri obsidionem. Dux CarolusGa naar voetnoot7 ibi cohortem et turmas duas reliquit, reliquus eius exercitus inter Montes et Valentinianas est. De Conisio et Taragona exspectamus nuntios. Principem Thomam magnis a rege promissis dux Longavillanus sollicitat, ut Gallicas partes Hispanicis praeferat. Sed non puto id effici posse. Gillo HasiusGa naar voetnoot8 ad Philippiburgum copias habet. Certatur illis in locis inter caesarianos et Gallos pecorum raptu. Messis Alsatiae feliciter peracta est. Comes SusaeGa naar voetnoot9 commeatus quos- | |
dam a Vesontione venientes intercepit caesis custodibus et ad Pfuledorfium turma quaedam hostium caesa est. Venit huc Brunus,Ga naar voetnoot10 futurus in Gallia residens Anglicanus. Vidit in carcere archiepiscopumGa naar voetnoot11 valentem corpore et animo. Is Brunus narravit mihi multa de parlamenti dissidiis, etiam in ipso Inferiore Conventu, super forma nova gubernationis ecclesiasticae constituenda. Marescallus CastilionaeusGa naar voetnoot12 aegrotat. Imperator dicitur trahere negotium Palatinum, disiungere legatos Anglum et DanumGa naar voetnoot13 et promittere legationem in Angliam.Ga naar voetnoot14 Deus ill. Dom. vestram cum suis omnibus servet incolumem. Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, XXIV Augusti MDCXLI.
Iam nunc audimus eos, qui Airae sunt, opere cornuto noviter facto suae tutelae consuluisse, sed timere famem; Hispanos ad tutanda castra fecisse castella tria, imposuisse singulis senas machinas; acceptum a Gallis Pontem Aventinum apud Insulas, in Lotharingiae partibus Barrum, Pontem Moussonum, Nomeniacum. | |
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 21/31 Aug. 1641. |
|