Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5300. 1641 juli 29. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Pro novis ex Catalonia gratias habeo. Ego quod reponam non habeo, nisi quod Geneppam in potestatem suam redegit princeps, locum sane haud magni nominis, sed a situ et operibus optime munitum et ab HibernoGa naar voetnoot2 fortissime defensum. De Aira spero proximas tuas litterasGa naar voetnoot3 idem nuntiaturas, ut deinde alia capiantur consilia. | |
De editione operum tuorum scripsi nuper.Ga naar voetnoot4 De filiiGa naar voetnoot5 negotio nihil addam nisi quod ea, quae antea scripsi, bene velis ponderare et aliquid certi constituere; ipse iam totus est in vertendis tuis Institutionibus.Ga naar voetnoot6 Illud cogites velim, quod de syndicatu scripsiGa naar voetnoot7 debere confieri ante autumnum, ne aliter res disturbetur. Ego in causa, quam prae manibus habeo, et mea sponte et rogatu amici sententiam tuam requiro. Casus hic est: territorium Bergense in Septentrionali Hollandia situm Henrico Schauwenburgico dono dedit Brederodius.Ga naar voetnoot8 Id ille in filium Iustum Hermanum, is vero in patruelem Otonem Schauwenburgicum transmisit. Post mortem Otonis ad successionem aspirat comes Stirumbiae, qui sexto cognationis gradu ei per matrem coniunctus est ex linea Schauwenburgica. In eodem gradu eiusdem lineae eundem contingit comitissa Lippiae, quae et mater est Otonis. Nunc inter comitem et comitissam aut causam ab iis habentes de feudo disceptatur. Quidam contra auctoritatem Neostadii,Ga naar voetnoot9 cui tu accedis,Ga naar voetnoot10 negant ius asdonicum in feudis Northollandicis locum habere; alii distinguunt matrem quidem posse succedere, sed ita demum, si nulla proles ex linea Schauweburgica supersit, nunc autem in vivis esse Stirumbium. Comitissa se et Schauwenburgicam et pari in gradu esse dicit et praerogativae sexus opponit praerogativam proximitatis, quia mater est. Tu si quid pro comitissa potes in medium conferre, si sententias ullas in ea materia nosti, rogo id facere ne graveris. Interest omnium veteris iuris asdonici naturam inquiri et intelligi. Mira hic narrantur de Britannicae huc adventu reginaeGa naar voetnoot11 aliaque id genus, quae es aliis | |
melius intelliges. De Airae expugnatione audire aliquid brevi avemus et si quid praeterea Gallia monstri alat.Ga naar voetnoot12 Ea enim vere in Africae locum successit. Deus Opt. Max. tibi et uxori et liberis omnia largiatur salutaria. Vale. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXIX Iulii 1641. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 6 Aug. En in dorso: 29 Iulii 1641 W. de Groot. |
|