Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5228. 1641 juni 14. Van Pieter Pels.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Ob meum Gedano secessum in vicinam villam intermisi aliquamdiu ad Ex.am v.ram scribendi officiumGa naar voetnoot2 repetiturus saepius, si hoc gratum Ex.ae v.rae esse cognovero. Turcicus chiausiusGa naar voetnoot3 idem is, qui Galliam et Angliam peragravit, proximis diebus Hollandia huc perlatus est navi bellica et sumptibus Ordinum Belgii, quam in se humanitatem et benevolentiam se maximi facere et facturum apud imperatorem suumGa naar voetnoot4 praedicat. Alio fine huc non venit quam ut peracta iam sua legatione per Poloniam et ei annexas ditiones tanquam brevius et magis securum iter, praesertim ob turbulentas in Hispania res, quod et circa id regnum mare reddit infestum et fugienda eius taedia, Constantinopolim terra petat. Sed hic cogitur subsistere et obstant multae difficultates, quae iter eius aliquamdiu remorabuntur, quod nempe prius intraverit fines regni Poloniae, quam literas tuti itineris et commeatus a rege petierit. Nam pacta cum Turcis inita haec in se continent, ne utrimque legati finibus alterius prius appropinquent quam literas tuti itineris habeant. Chiausius cum fines Poloniae ignoret, facile passus est sibi persuaderi se tuto Dantiscum usque tanquam sui iuris urbem posse vehi, sed hanc adeo non liberam rex Poloniae agnoscit, ut et plane sibi subditam credat. Iam ante ad senatum hunc rex scripserat, cum inaudierit se inscio legatum Turcicum hac velle transire, sibi ingratum fore, si eum in urbem recipiant; quapropter in eam admissus non est, sed prope eam in hortum aliquem divertit exspectans responsum literarum, quas super transitu suo ad regem Poloniae dedit. E Constantinopoli nos literae docent Turcarum imperatorem maximos belli apparatus facere, ut hac aestate urbem Azac ad paludem Maeotim sitam recuperet a Moscovitis. Ipsius legati iam ante mensem petierunt a rege Poloniae, ut ipsis liceat cum exercitu per eius fines transire, quod ipsis negatum est. Veriti tamen, ne aliqua perrumpat, deliberaturi sunt in proximo qui instat senatorum Poloniae consessu, quomodo Turcis sit resistendum, si forte vi armata velit transire. Tristes nuntii nos certos fecerunt de morte viceregis IrlandiaeGa naar voetnoot5 et mox secutura archiepiscopiGa naar voetnoot6 rerum peritioribus hic dolentibus tantum casum et metuentibus, ne maiores secum trahat motus. Mirum in vulgus esse edita ultima quae protulit verba nec tamen eius poenae causas | |
edi. Forte in eius sententia idem erit videre, quod illustrissimus magnus Sueciae cancellarius de illa Barneveldii solitus est dicere, nempe sententiam Barneveldii qui legat, se legere eius apologiam.Ga naar voetnoot7 Petiit a me theologus nomine Negrinus,Ga naar voetnoot8 vir magnae eruditionis et modestiae, ut eum comitarer in itinere, quod meditatur brevi in Poloniam primum, deinde Italiam, hanc potissimum ob causam, ut disputationes, quas habet cum monacho Valeriano Magno,Ga naar voetnoot9 capucino summae eruditionis et existimationis in Polonia viro, finiat et ambo in hoc incumbant, quo modo inveniri possit ecclesiae tam misere dilaceratae unitas. Fuit hic Negrinus quondam reformatorum concionator huius urbis, sed eorum dogmata non omnia approbans et videns se eorum patere iniuriis ministerio hoc se abdicavit nec aliud maius in votis habet quam ut sibi liceat Ex.ae v.rae notum esse et sua de hac re consilia prudentiae Ex.ae v.rae submittere. Ego, cum res parentis praeter opinionem hic invenerim, et cupidus videndi Italiam facile assensum meum dedi nihil vehementius exoptans quam ut, quocunque terrarum sim, mihi obveniat honos Ex.ae v.ae mandatorum, Deum rogans, ut eam omnesque ei charos quam diutissime servet. Excellentiae vestrae omni observantiae et debitae reverentiae cultu obsequentissimus Petrus Pels. | |
XIV Iunii st.n. MDCXLI, Dantisci.
Iam modo huc venit e Suedia illustrissimus dominus Axel Axelson, magni cancellarii e sorore filius,Ga naar voetnoot10 profecturus Regiam Montem tanquam legatus ad ducem Brandenburgicum, ut condoleat mortem defuncti ducis. Et ante quindecim dies hac transiit legatus a duce BrandenburgicoGa naar voetnoot11 in Swediam, partim in eum finem, ut obtineat armorum cessationem in Pomerania. | |
Adres: Son Ex.ce monseigneur Hugues de Groot, conseiller d'estat et ambassadeur ordinaire de la reine et couronne de Suède auprez sa Majesté très-chrestienne, Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: [Rec] 17 Iulii. En in dorso: 14 Iunii 1641 Pels. |
|