Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5030. 1641 januari 26. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Novae hic turbae sunt. Accusatur ab eremitis tribusGa naar voetnoot2 dux Vindocinensis, filius naturalis Henrici IV, insidiarum in vitam cardinalis et quidem per venenum. Miserat ad se purgandum cardinali filium ducem Beaufortium.Ga naar voetnoot3 Respondit cardinalis se rem iudicio permittere. Nunc vocatus est ad regem dux Vindocinensis incertumque est, quid facturus sit, venturusne fiducia innocentiae an abiturus alio metu carceris, quem olim expertus hoc magis timet. Sub idem tempus relegati hinc sunt in villas longinquas praesides parlamenti duo praeclarae famae, Memmius, Davausii frater, et Baliolus;Ga naar voetnoot4 praeterea GondiacusGa naar voetnoot5 antehac regiarum navium longarum praefectus, deinde mutato vitae genere factus unus patrum qui dicuntur oratorii. Creduntur hi auctores fuisse comiti Suessionensi, ut se de quibus accusatur parlamenti iudicio offerret. Tum vero vacante nunc primi praesidis loco,Ga naar voetnoot6 quem cardinalis implere vult homine aliquo sibi fido, amovendi videntur fuisse illi duo, quos fama et favor regis ei spei propius quam caeteros admovebant. Dicitur rex in Catalaniam mittere decem peditum, tria equitum millia et eo facto revocare EspenanumGa naar voetnoot7 et alios sub pacto ab hoste dimissos, qui post id militando Catalanis contra Hispanos rem fecere magis utilem Catalanis periclitantibus ab hostili exercitu viginti millium quam honestam sibi Gallicoque nomini fide violata, quam implebunt, ubi id expediet. Quae de Portugallia scripsi postremis literis,Ga naar voetnoot8 ea firmantur complurium literis a Madritio crediturque insuper novus rex aliquos mittere in Indiam Asiaticam, Africam et Brasiliam, ut, qui ibi sunt praefecti, eos ad sua trahat obsequia; sed et alios Romam, in Galliam, in Britanniam, ad Batavos,Ga naar voetnoot9 ut causam suam probet et auxilia imploret. Beverwartius,Ga naar voetnoot10 qui a principe Arausionensi huc venit, iam diu est, quod ad regem admitti | |
optat. Cardinalem vidit. Is ostendit non placere hic, quod de filii sui matrimonioGa naar voetnoot11 constituerit princeps Arausionensis inconscio rege, cui plurimum debent et Batavi et domus Nassavia. Deinde quia anno qui exiit actus Batavorum verbis non responderunt, vult cardinalis scripto explicari, quid hoc anno facturi sint. Ei rei causam forte praebuit etiam WindebanckiiGa naar voetnoot12 sermo Caleti habitus, qui dixit Batavos clam aliquid cum Hispanis agere. Et certe non ita dudum est, cum Mussius,Ga naar voetnoot13 actuarius Ordinum Foederatorum, collocutus fuit cum Hispaniae ministris, ut vulgabatur, de captivorum permutatione, ut hic suspicio est, de negotiis maioribus. FertimbautiusGa naar voetnoot14 legatus hinc it in Angliam, ut ex iis, quae regi Britanniae dicturus est, etiam parlamenti populus cognoscat penes regem Galliae non stare, quominus restituatur Palatinus princeps,Ga naar voetnoot15 modo rex Angliae idem serio velit. Eius regis, quantum video, res non optimo sunt in loco. Nam favet satis aperte eis, qui vexantur in parlamento, attamen eos tutos nisi per fugam praestare non potest. Papa res suas et cum Galliae et cum Hispaniae rege composuit. Comes Philippus,Ga naar voetnoot16 deliciae antehac viduae Sabaudicae, intra diem unum aut alterum in carcere erit Silvae Vicennensis. Dicitur impediisse, quominus cardinalis Sabaudus et princeps Thomas Gallicas partes amplecterentur. Magnum exemplum amicitiae edet dux Bulionius,Ga naar voetnoot17 si Sedani retinere audet comitem Suessionensem, qui iam non modo suspectus regi factus est, sed et inter reos habetur. Bellum videtur hoc anno futurum in comitatu Burgundiae, forte et in Sueviam incumbet Erlachius.Ga naar voetnoot18 Videtur id metuere hostis, qui Constantiam, Cellam et vicina alia munit diligenter. In Rhaetis motus quidem sunt et multi Hispanis diffidunt. Sed Galli a Rhaetis neglecti eos vicissim negligunt. Principum Germanorum nonnulliGa naar voetnoot19 minus pares ferendis sumtibus, iam suos legatos a Ratisbona domum revocarunt. Multa autem emanant, quae persuadent bene convenire inter imperatorem et Bavarum venturum, ut creditur, Ratisbonam. Rex filiae marescalli Brezaei, quae nuptum it duci Anguiano,Ga naar voetnoot20 principis Condaei filio, dat gemmas et monilia ad pretium centies mille scutatorum. Deus, etc.
Lutetiae, XVI/XXVI Ianuarii MDCXLI.
Urbs Barcino in periculo est et longe adhuc sunt Gallica auxilia terra marique. Exspectatur hic ex Portugallia legatus marchio de Luna de Castro.Ga naar voetnoot21 Comes Philippus iam in carcere est. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Vindocinensem Riceliaco insidias struxisse ait; parlamenti praesides relegatos; Catalaunos in protectionem receptos et Espenani | |
fraudes; Portugallici regis, consilia; Batavos Gallis de pactione privata suspectos. Caroli Angli vices dolet. Suessionensis Sedanum se recepit. Varia nova. |
|