Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5110. 1641 maart 23. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, De Bannerio hic intelligimus intrasse eum in Bohemiam, sed Moldae transitum ei prohiberi a comite Broio;Ga naar voetnoot2 GoltziumGa naar voetnoot3 quoque cum equitibus bis mille esse illis in locis; Gillonem HasiumGa naar voetnoot4 suo cum equite evasisse e Meinunga, sed relicto ibi pedite; obsideri vero a Gallis etiam Hasfurtum in Franconia; apud eos esse et Rosam,Ga naar voetnoot5 imperatoris vero et Bavari copias trans Danubium atque eo in amne pontem fieri a Piccolominaeo; ad hunc firmandum venisse WahliumGa naar voetnoot6 itinere capto per Francofurtum. Verum est quod ill. Dom. vestra iudicat Bavarum a periculo, in quo fuit, denuo nunc fuisse exemptum per Gallos;Ga naar voetnoot7 quod quomodo interpretaturi sint Suedi nostri pendente adhuc consultatione super federe,Ga naar voetnoot8 equidem nescio. Hic suspecta nonnihil est Bannerii humanitas, quod uxori imperatorisGa naar voetnoot9 iter tutum concesserit Viennam et ipse ex Ratisbona accipiat quae mensae suae sunt necessaria. Multo vero magis displicet, quod Batavi ab imperatore missumGa naar voetnoot10 ad se multo cum honore accipere constituerunt. Electorem Brandeburgicum, si possit se bello eximere,Ga naar voetnoot11 facturum puto. Sed qui possit, non satis video. Imperatorem vero credo pacem velle cum Suedis et forte melioribus nostris | |
quam antehac conditionibus ob turbidas in Hispania res. Quod ex usu sit regni Suedici et eorum, quorum tutelam Suedia suscepit, dispiciendum iis relinquo, quorum ea res in manu est, Deum interim rogans, ut eorum consilia regat atque fortunet. Electorem PalatinumGa naar voetnoot12 in Angliam ivisse bona cum regis Angliae gratia plurimum gaudeo. Optavi enim id semper, etiam allaboravi, quantum potui. Et dolui, cum contraria huc ex Anglia scriberentur. Res ipsae Anglicanae mihi non placent. RegisGa naar voetnoot12a semper lenitas mirabar, quorsum evaderet. Aulae artifices omni modo laborabunt, ut consensum ordinum, qui regiae auctoritatis nervos non obscure coepit incidere, distrahant. Et solent alia esse nobilitatis, alia plebis desideria. Fedus Angliae cum Batavis,Ga naar voetnoot13 si simul et cum Gallis Suedisque se iungant Batavi, non displicebit Gallis. Sin minus, multum refert, quales sint futurae conditiones. Atque id se non celandos pro suis in illam rempublicam meritis Galli existimabunt. Eum, qui ab imperatore ad Batavos venit, inducias propositurum arbitror; si id non succedit, laboraturum, ut Germaniae regiones finitimae Batavis a milite liberentur, quod Hassis non fiet volentibus. Daniae rex alienum rebus suis tempus in Hispania nactus est.Ga naar voetnoot14 In Portugallicis rebus videre mihi videor, quid spectet Societas Batavorum Indicana. Sed praevalere debet quod publice est utile. Magnus quidem est et admirabilis omnium Portugalliae ordinum consensus, sed regnum est non admodum validum et initia talium rerum tenera et sollicite fovenda ab iis, quibus suspecta est Hispanica magnitudo. Cardinalem Hispanum sibi aliquem dominatum parare velle non arbitror. Sed si Hispania semper suspicax id credat, satis est, unde nobis boni aliquid oriri possit. America tam late patet, ut facile ibi possint res suas promovere et Galli et Angli et Batavi, si inter ipsos concordia finibus quibusdam regatur. Reginam viduam SuediaeGa naar voetnoot15 audio non difficulter impetraturam, ut redire ipsi in Suediam liceat, regni rerumque regimen iis relinquens, quibus id per leges obtigit. Gallica viduaGa naar voetnoot16 ut in Galliam redeat, non aeque expeditum est non defuturis in regno inquieto ingeniis, quae irritatae feminae vias ultionis monstrent. VendocinensisGa naar voetnoot17 absens citabitur. In id hodie apud regem conveniunt Franciae marescalli. Illud quoque intelligo magno Suediae cancellario et Petro, fratri Bannerii,Ga naar voetnoot18 datum negotium de pace, si qua se bona spes offerat, agendi, idque Lubecae. Fidam eam det Deus idemque illustri Domin. vestrae semper favens adsit. Illust. Dom. vestrae omnis observantiae debitor
| |
Lutetiae, XXIII Martii MDCXLI. | |
Legati PortugalliaeGa naar voetnoot19 in hac urbe sunt, sed latent. Turcae pax esse creditur et cum Persa et cum Polono.Ga naar voetnoot20 It princeps Condaeus bellum gesturus in Hispania, HarcurtiusGa naar voetnoot21 in Italia. | |
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Rec. Hagae Comitis, 20/30 Martii a.o 1641. MP. |
|