Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5125. 1641 april 1. Van I. Jasky.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine, domine observandissime, Ad ea, quae Excell. vestra de pace inter dissidentes, de religione firmanda scribit,Ga naar voetnoot2 nihil habeo quod rescribam, nisi ut Deum precer, ut illorum labores, qui pura mente et affectuum vacua hanc rem tractant, divinitus benedicere velit. Sed cavendum ipsis est, ne, dum tot membra sparsa recolligere conantur, magis dispergant aut papae tanquam capiti ecclesiae illa subdant, ut illa, quae prius Christi membra fuerunt, papae fiant. Sed hoc illis considerandum relinquo, qui penitius hanc rem inspiciunt magisque intelligunt quae huc spectant. Aula haec in excipiendis, audiendis, dimittendis legatis iam potissimum occupatur. Nec tantum tres legati regis PoloniaeGa naar voetnoot3 hic adsunt, sed et nuper duo caesarei, comes a Martiniz, cancellarius Bohemiae, et cancellarius archiducis LeopoldiGa naar voetnoot4 advenerunt, quos praecesserunt 6 legati MarchiciGa naar voetnoot5 et unus ducis Lüneburgensis.Ga naar voetnoot6 Caesarei ut et Marchici legati brevi hinc discedent remanentibus Polonicis, qui nondum de conditionibus, quibus feudum Prussiae electorem subire volunt, convenerunt. Sed cum electori investitura iure haereditario et per maiores iam acquisito debeatur, credo illum iure suo usurum nec conditionibus difficilioribus quam divus parens ipsius Borussiam possedit, onerare se permissurum. Non diu Catalani titulum liberae reipublicae, quem tantopere affectabant, retinuerunt, cum iam regi Galliae se subiecerint et iuramento solemni se obstrinxerint. Hoc plerumque illis accidere solet, qui propriis viribus libertatem tueri non possunt. Dominum tamen habebunt mitiorem nec tam fastuose et duriter dominaturum. Si novus Portugaliae rex in ista, ut caepit, concordia regnum suum noviter acquisitum retinere poterit, dubitandum non est, quin se contra Hispanorum impetus defendet; sin minus, cum ipso actum erit et fortunam praedecessoris regiiGa naar voetnoot7 sequetur. Bannerius licet longe dissitus plurimum ad stabiliendum regnum ipsius confert exercitum caesareum praeliis fatigando, vincendo. Imperatorem iam de pace cogitare sunt qui dicunt [sic]. Utinam ille et omnes, quorum interest, serio id faciant. Deus pacis tam ecclesiasticam quam politicam pacem christianis suis per tot annos misere vexatis et per dissidia et bella laceratisGa naar voetnoot8 largiatur et Excell. vestram sospitem, incolumem totius mundi bono et restituendae pacis ergo clementissime conservet. Ego vero perpetuus ero virtutum Excell. vestrae admirator et cultor Israel Köhne dictus Jasky mpp. | |
Regiomonti, 1 Aprilis a.o 1641. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Maii. |