Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5044. 1641 februari 2. Aan J.A. Salvius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Gaudeo beneficio Excellentiae vestrae cognosse me, quo nunc in cardine versetur res federis.Ga naar voetnoot2 Ego, qui Gallos novi pridem homines qui nulla re facilius flectantur quam mora, laudavi semper prudentem nostrorum tarditatem. Etiamsi magis nobis esset necessaria, quam forte est haec societas, referret nostra, ne id crederent Galli. Locutus sum hodie Heufdio.Ga naar voetnoot3 Is pecuniam, id est chartas solutionem ipsius fide iubentes, Hamburgi pridem esse asseverat. Dixi ei, si in | |
eis quae debentur solvendis tricae nectantur, id in causa fore, cur minus credatur promissis in posterum. Suscepit se acturum cum ministris regiis. Et puto per eum id optime posse fieri, qui et utrique regno inservit et intelligit, quantum sit pecunias habere in tempore. Edocui etiam eum de conditionibus, sub quibus federis prorogationem velit Suedia, ut tentet animos et, si quid didicerit, mihi dicat deinde acturo caetera quae ex usu esse arbitrabor. Velim scire, cui velint regni rectores me rationem reddere eorum, quae pro impendiis antehac supra salaria accepi. Nam sive Excellentiae vestrae sive D. Spiringio,Ga naar voetnoot4 ut olim, reddere iubear, mihi ex aequo est, qui nihil magis desidero, quam ut et operam et fidem meam in rebus magnis parvisque regno Suedico approbem. Maneo autem, Excell. vestrae perpetuo observantiae cultu devinctissimus
| |
Lutetiae, 2 Februarii 1641.
Coepit a me instructus Heufdius agere cum Chavigniaco,Ga naar voetnoot5 qui aget cum cardinali. Videtur societas ad pacem usque iniri posse cum tali pecuniae augmento, quale poscit Suedia. Nihil tamen certi affirmo. Sed illam quae iam debetur pecuniam credo illuc in manus Excellentiae vestrae perventuram. |
|