Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5065. 1641 februari 16. Aan J.A. Salvius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Verissimum est quod ait Excellentia vestraGa naar voetnoot2 inique nobiscum agere Gallos, cum pecuniam pridem debitam, quam BulioniusGa naar voetnoot3 missam Hamburgum mihi asseveravit attestante id ipsum | |
Heufdio,Ga naar voetnoot4 non tradunt. Quid enim de futuris par est iis credi, qui ea detrectant praestare, quae de praeterito debent? Ait ChavigniacusGa naar voetnoot5 se de re tota scripsisse ad Davausium.Ga naar voetnoot6 Planum autem est hac mora eos extortum nobis ire quod alioqui non putant se obtenturos. Ego cum haec considero, saepe apud me cogitare compellor, an non libertas faciendae, si quando se obtulerit, pacis pluris sit quam millio florenorum aut aliquanto amplius annuum, quod per se esse videtur aliquid, caeterum, si cum belli sumtibus comparetur, perexiguum est. Quod si trans Danubium duci bellum possit, arbitror non minus facile tantum pecuniae ex hostico reperiri posse quam ex sociali liberalitate. Sed haec aestimare eorum esto, quorum res ista in manu est. Quae propositurus sit Daniae rex,Ga naar voetnoot7 intelligere avebo. Deum precans, ut cuncta haec ad bonum Suediae orbisque christiani dirigat vestramque Excellentiam servet in rebus bonis. Illust. Excell. vestrae perpetua observantia devinctus
| |
Lutetiae, VI/XVI Februarii MDCXLI.
Populus quidem Galliae pacem desiderat. Sed qui Galliam digito temperant, nihil minus quam hoc volunt. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Salvio. Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Gallicam fidem queritur. Pacem magis quam stipendia Gallorum suadet. |
|