Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5095. 1641 maart 9. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Viri non modicae dignitatis optime volentes rei Suedicae mihique amici me rogarunt, ut preces commendarem viduae, cuius maritus Lucas GodineauGa naar voetnoot2 mercationem Holmiae Suedorum exercuit ibidemque civis fuit. Rogat autem, ut reginae nostrae beneficio hoc ius civitatis, quod maritus habuit,Ga naar voetnoot3 in ipsa renovetur. Cum vero pars sit christianorum officii sublevare viduas, ausus sum hac in re facere quod alioqui facere non soleo, ut ipsius amicorumque eius precibus adiungerem meas. Rogo igitur, ut vidua haec Suedicae bonitati tantum sinatur debere, quantum mores et regni utilitas ferent, mecumque Deum precari, excellentissime et illustrissime domine, pro vita, valetudine ac rebus prosperis tuae Sublimitatis. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, IX MartiiGa naar voetnoot4 MDCXLI. | |
Adres: Excellentissimo illustrissimoque domino, domino Axelio Oxenstiernae, magno reginae regnique Suedici cancellario etc. |