Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5052. 1641 februari 9. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, De valetudine satis commoda nec nimis gravi senectute gaudens intellexi Deumque precor, ista bona diu ut maneant. De Amberga spero nos brevi laeta intellecturos, praesertim tam vegeto ac bene vestito nostro exercitu.Ga naar voetnoot2 Pacis spem quotidie retro labi doleo. Miseret enim me Germaniae. Sed ferenda quae corrigere non possumus et Optare liceat, si potiri non licet.Ga naar voetnoot3 Elector PalatinusGa naar voetnoot4 velim ex Dania in Angliam transeat cum bona regis Angliae voluntate. Nam qui nunc in parlamento stant venti, pro ipso sunt. Magna sane sunt quae inceptarunt et Catalani et Portugalli, sed, quod rebus novis periculosum, inter se ipsi discordes. Catalani, si intra duos menses auxilia adventent, putant servari posse Barcinonem, alioqui non abesse periculum. Ego vereor ne spes adipiscendi in Catalanos imperii auxilia tardet. Difficile enim est Gallis cupiditati semper ultra eunti modum imponere. Sunt hic rumores insulas non spernendas, Maderam et Terceram, in partes venisse novi regis.Ga naar voetnoot5 Poterit idem sperari de iis, qui in Asiatica sunt India. Interim Batavi implicita domesticis dissidiis Portugallia res suas in Brasilia provehent. Dicuntur et in Andalusia motus nasci foverique a duce Medina Sidonio.Ga naar voetnoot6 Regis Magnae Britanniae, optimi principis, vicem doleo, qui bellum habet a Scotis, turbas in Hibernia non leves et seditiones in Anglia. Tot mala in unum tempus concurrentia ni inopinam opem Deus adferat, sanari vix possunt. Regi Daniae siquid humanitus eveniat, dubium non est, quin id et Suedi et Batavi in suam occasionem sint versuri Danicis vectigalibus infesti utrique, Batavi quod ea ipsos premant, | |
Suedi quod crescentem vicini potentiam habeant suspectam. Hamburgi libertas in summo discrimine est, si Pinneburgicum comitatum ad urbis moenia accedentem sui iuris facit rex ille pridem eam civitatem iniquis oculis aspectans. Brandeburgicus elector quibus se daturus sit consiliis, videbimus. Suspicor ita adstrictos a SwartzenburgicoGa naar voetnoot7 nodos, ut extricari vix possint. De Pomerania miror. Putabam enim lutheranos concionatores satis apud populum laborasse pro Suedis. Fedus inter Suedos et Gallos in optima spe est, ut ex ministris hic regiis, quibuscum ea de re collocutus sum, cognovi. De altero inter Suedos et Batavos gaudeo convenire nostras coniecturas.Ga naar voetnoot8 DavausioGa naar voetnoot9 male evenit, quod frater eius praeses MemmiusGa naar voetnoot10 a rege iussus est rusticari. Illum ab Hamburgo iturum Coloniam, alium Hamburgum mitti etiam hic susurratur. TueilleriacusGa naar voetnoot11 Anglicano itineri se parat. Videtur mihi ista legatio mitti in tempore. Certum est procerum in Anglia plurimos id optare, ut maior natu filia regisGa naar voetnoot12 electori nubat. Sed in re matrimonii parentum maxime valere debet auctoritas. Ex Turcico imperio eadem hic audiuntur, quae scribit Excellentia vestra; praeterea Polonum legatum ibi exspectari; et de Hungarorum excursibus graviter expostulasse bassam vicinum illis locis;Ga naar voetnoot13 Persae autem pacem esse cum mogoreGa naar voetnoot14 et finitimis aliis. Comes Suessionensis ne diutius Sedano molestus sit, ad Batavos se recipit. Vindocinensis autem eodem eat an in Angliam, nondum liquet. Hic saltatur, aguntur comoediae ingenti cardinalis magnificentia.Ga naar voetnoot15 Comitatensibus Burgundis bellum hoc anno imminere videtur grave, quod ut a se avertant, Helvetios ambiunt; sed quorum nunc apud Gallum pariter et Hispanum non magna est auctoritas aut gratia. Zambra, qui Plantam interfecit,Ga naar voetnoot16 captus multos accusat, qui Gallis sunt amiciores. In Italia nihil fit. Agitur de producendis induciis. Praeter comitem PhilippumGa naar voetnoot17 huc perductum detinentur a Gallis captivi in ipsa arce Taurina avunculus eius comitis et scriba. Si bellum ibi recrudescat, duo principes Sabaudi videntur abstenturi a partibus, ut facit Mantuana.Ga naar voetnoot18 Helvetiorum de Hispanis graves sunt querelae ob non soluta stipendia neque impletas alias federum conditiones. In Neapolitano regno tam gravia sunt onera, ut multi agri deserantur facileque et ibi motus nasci possent, si qui nati sunt alibi prospere succedant. Gallorum vero labor de attrahendis in suam societatem principibus Italis irritus fore videtur. Dicitur AuerbergiusGa naar voetnoot19 ab imperatore legatus venturus ad Batavos. Forte inducias adferet. Sed aures caera Gallica occlusae sunt. | |
Iterum Deum Excellentiae vestrae et ad eam pertinentibus propitium precor. Excell. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, IX Februarii MDCXLI.
Iohannes WaertiusGa naar voetnoot20 in arce Nanciaci custoditur. Videtur Hohentwila circumsederi iterum. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: MP. |
|