Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4972. 1640 december 15. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater dilectissime, Quod literas meas quamprimum fieri potest habere desideras, in eo ostendis, ut in omnibus aliis rebus, quanti me facias. Mittam ergo posthac ad praescindendam moram omnem meas non per D. SpiringiumGa naar voetnoot2, sed directe. Verum nolo id tuo fiat sumptu, cum quae scribo sint de rebus meis satisque tu cura earum oneraris, etiamsi non accedat injustum impendium. In Annotatorum editioneGa naar voetnoot3 multa mihi acciderunt adversa, primum quod D. VossiusGa naar voetnoot4 a me rogatus non relegit quod misi ἀπόγραφον. Est quidem id factum ex bene correcto exemplari. Sed non mirum est descriptores labi interdum. Meam ego culpam ad hoc libenter fateor: ita me properum esse in relegendis meis operibus, quia sensus et tota cohaerentia mihi animo haeret, ut non accentuum tantum, sed et literarum errores inter legendum facile praetervehar. Deinde nimia ista typographi festinatio in causa est, quominus a pluribus relegantur ista specimina. Tum CurselliusGa naar voetnoot5 linguae Graecae et Hebraicae minus est peritus quam vellet credi et dubito, an non aliorum opera a me factus sit alienior, certe sine mea culpa. Valde autem mihi dolet opus, quod inter mea optimum puto aant. | |
proditurumaant., cum tot foeditatibus, ut mirum non sit futurum, si vel hinc arripiant materiam inimici me ut imperitum calumniandi. D. SalmasiusGa naar voetnoot6 apud nos fuit. Vidit cardinalem, qui eum ad romanam religionem, sed humane satis invitavit. Puto rediturum Lugdunum et majus ex Gallia quam a Batavis honorarium ei datum iri, ut nihil edat contra papam et ut huc nuntiet sedulo quaecunque in Batavis compererit. Nostra scripta, quantum audio, ei non placent. Et vereor, ne et Vossium et Cursellium a me nonnihil abduxerit. Pagellas Annotatorum post M nondum accepi; scripsi autem ad TreselliumGa naar voetnoot7 saepius, ut inquirat, ubi haereant, indicato ei nautae nomineGa naar voetnoot8. CorvinumGa naar voetnoot9 nihil aut mihi aut tibi respondere miror. Nescio, unde illi hic metus. Sed multi sunt, qui ex meis scriptis, quae veri plena arbitror, odium soli et in suos recasurum timeant. De BlaviisGa naar voetnoot10 etiam quid dicam, nescio. An me meaque ament, an non ament, an in rebus meis aliena potius quam mea sequantur arbitria, dubium me ipsi faciunt. Rogo vero iterum, ut, si fieri potest, aliquem, qui in religione moderate sentiat, habeamus nobis fidum, qui significet aut mihi aut tibi, quid fiat; interpellet interdum; per quem sciamus, an ista, de quibus proxime monui, ita sint edita, ut volui ego, an contra meam sententiam omissa aut mutata aliqua; multum enim et veri et pacis et mea refert, ne id fiat. VergoesiusGa naar voetnoot11 spero faventes habebit ventos, ut peragat quae suscepit. Alioqui ea via erit ineunda, quam dixi. Tam valde cupio quam quicquam, ut et tria hucusque ἀνώνυμαGa naar voetnoot12 ita accedant Annotatis, ne separari possint, tum vero ut responsum meum ad MaraisiumGa naar voetnoot13 et FrontonemGa naar voetnoot14 quam emendatissime edatur et illis, quae dixi, accedat, ut legi possit a quam plurimis. Puto enim me omnibus objectis quantum non pertinacibus satis est respondisse, et viros hic eruditissimos habeo, qui plane mihi in omnibus accedunt, etiam qui ante multo aliter sensere. PetrumGa naar voetnoot15 intelligo agere non quae nos volumus, sed quae ipse vult, quod si bene sibi successurum putat, fallitur. Uxoris meae indulgentia tot et tanta male contracta debita persolventis eum corrupit. Posthac et me et ipsam alios reperiet. Et bona nostra dispensabimus pro cuiusque officio. Ego in mea sententia persto nihil ei esse utilius, quam ut Amstelodamum eat. Ibi reperire poterit optimum matrimonium et liberis suis spes egregias, si laboret ut debet, sive in Indicanis, quod sane velim vel in hoc ut otium dediscat, sive in aliorum negotiis. SenatorGa naar voetnoot16 dicit se causa habere, cur id non probet. Eae causae neque | |
filium meum neque me tangunt, sed ipsum senatorem et alios eius propinquos. Ego vero ista aliorum meis praeferre non debeo. Rogo ad nos omnia quae scire nos attinet perscribas diligenter. Induciae per Italiam durant adhuc. Quid in posterum de iis futurum sit, difficilis est conjectura. Catalanorum motus adhuc manent, sed non sine seminibus discordiarum inter ipsos. Fedus Suediam Galliamque interGa naar voetnoot17 renovatum nondum est, pendet deliberatio et multis nodis implicatur. Multis in locis sermo est velle Hispanum jus et possessionem in Belgica suam tradere Ferdinando III, accepta permutatione cis ultraque Alpes in iis locis, quae multum utilia esse possunt ducatui Mediolanensi. Eo modo pacem fore sine labore ac disputatione, quia inter Batavos et Ferdinandum nihil hostile intervenit. De novo onere solidi in florenum rerum promercalium exemta haec sunt vinum, panis, carnes ad esum. In Helvetiis et Rhaetis nihil aliud sunt quam dissidia et factiones et nutans inter ista libertas. Vale, frater optime, cum matre, uxore, liberis et amicis daque veniam, quod toties tibi de meis negotiis molestus esse cogor. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 15 Decembris 1640.
Utilissimus haud dubie christiano orbi erit libellus, quem adversus Maraisium scripsi, sed factiosis odiosus. Ei odio volui te quantum licet subtrahere. Velim scire, ecquis sit ex fautoribus CornhartiiGa naar voetnoot18 Amstelodami nostri amans et cujus opera uti liceat. Cogita, quaeso. Remonstrantes sibi timent in rebus suis incertis. Itaque minus audent. Forte e pontificiis moderatioribus aliqui nobis utiles esse possent. Libros non editos meos, quos Petrus penes se habet, rogo, ut quavis ratione tuae facias potestatis; maltum enim id mea refert. Quaeso sciam, quid futurum sit de Paralipomenis poëmatumGa naar voetnoot19, de illis ad LucanumGa naar voetnoot20 et de Veritate religionis christianaeGa naar voetnoot21. Nam de AnthologiaGa naar voetnoot22 quid sperare audeam, ubi tam stupidi aut tam negligentes sunt correctores! Rogo, quantum possum, ut cures antehac ἀνώνυμα et responsum ad Maraisium Annotatis sic accedere, ut separari nequeant. Catalanis ita suspecti sunt legati, quos Madritum miserantGa naar voetnoot23, ut eos vetuerint intra fines reverti, ne ipsi a rege corrupti corrumpant alios. Archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot24 rursum duas cepit naves hosticas. LeganesiusGa naar voetnoot25 multum militem scribit in Germania et Helvetia. Antonius SarmientoGa naar voetnoot26 cum magnis mandatis ab Hispano Bruxellas mittitur. |
|