Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4971. 1640 [december] 15. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Deum iterum precor, ut quicquid de domicilio constitutura est Excellentia vestra, id omne ipsi domuique ipsius bene vertat. Suediae Palatinaeque familiae gratulor, quod parata etiam in posterum habitura sibi sint consilia prudentiae per longam aetatem multosque casus quaesitae; mihi vero gaudeo, quod ubicumque victura est Excellentia vestra, ibi me certum amicum esse habiturum confidam. Si majoris Anglorum partis valent desideria, arma a Scotis in Austriacos vertentur. Caeterum aulae consilia non semper populorum votis respondent. Forte quae in hominum quorundam eminentium fortunis ibi evenit mutatio, etiam consiliorum aliquam mutationem adferet. Exspectemus et, si evenerit, fruamur. | |
Audimus hic bene convenire inter imperatorem et BavarumGa naar voetnoot2. Quid autem Bavarus, ubi aliquando ad colloquia ea de re ventum fuerit, Palatinis principibusGa naar voetnoot3 sit oblaturus, valde aveo scire. Conjecturam inde capiemus, quanti aut regem Angliae Daniaeque faciat Bavarus aut duo isti reges Palatinum. Principem Rubertum seorsim tentari pridem audivi, sed absit, ut credam eum conditiones suas separaturum a capite familiae suae et illaturum discordiam inter eos, qui, ut maxime concordent, aegre recuperabunt veterem dignitatem. Si de coronanda uxoreGa naar voetnoot4 hoc tempore imperator cogitat, apte dici potest: magna otia coeli:
Non est, quod video, non est quod agatur apud vos.Ga naar voetnoot5
Mirus hic rumor ruit, quem falsum esse velim quamprimum cognoscere, de morbo et Lunemburgici et BanneriiGa naar voetnoot6 ex veneno, unde et alii perierint. Copias autem Bannerii refectas merito gaudemus. Fridbergae captam urbem a GlenioGa naar voetnoot7, arcem contra eum defendi et hic audimus. Additur derelicta a Saxonicis Zuichaviae obsidio. Tam Polona quam Dana nobilitas, quibus non minus juris est in reges suos, quam regibus in ipsos, non facile ferent suam quietem, securitatem ac reditus turbari ob controversias regnis inutiles. De Prussiae civitatibus idem arbitror. Si electoris Brandenburgici filiusGa naar voetnoot8 ad electoratum pervenit, optabit forte citius pacem cum Suedis quam consequetur. In negotio foederis Suedici cum GallisGa naar voetnoot9 strenue laborat D. SalviusGa naar voetnoot10 et ego hic non desino secundas agere. Sed multis nodis res implicatur et jactant Galli supra alia prospera elati Catalanicis motibus se pacem habere posse cum volent; an et qualem volent, multum dubito. Interim tempus ab exitu non longe est neque hoc ignorat hostis. De novem obsidibus, quos Gallis dedere Catalani pro auxiliis, tres in aulam veniunt acturi simul negotia suae gentisGa naar voetnoot11. Maritimis advectionibus multum sine suo damno consulere Catalanis poterunt Batavi. Rusdorfii VindiciasGa naar voetnoot12 legam libens. Amavi semper ejus ingenium ac de eo sic judicavi vias eum non semper iniisse, quae essent optimae, sed eas tamen ab eo quaesitas, quas bono suorum principum aptissimas judicavit. Ginettius cardinalisGa naar voetnoot13 Augustam transiit iturus, ut creditur, Ratisbonam. Marescallus HorniusGa naar voetnoot14 a Monacho Ingolstadium translatus libertatem exspectat aut a pace aut a foedere inter Suediam Galliamque. Hi, qui Hohentwilam custodiunt, excursus fecere Altkircham usque. | |
In Rhaetis Bormienses et adjuncti illis aliorum pagorum legati quidam jussi de caede PlantaeGa naar voetnoot15 cognoscere. Missi ad Oenipontem aliiGa naar voetnoot16 ad expediendas res novi foederis, qui in fraudem libertatis Engadinorum, ne quid agatur, ablegati sunt; tanta est inter ipsos dissidentia. Galli Rhaetos plane non curant. Sed qui et Gallicas antehac sectati sunt partes, ut GullerusGa naar voetnoot17 et HildensteniiGa naar voetnoot18, militiam sub Hispano sumpsere. Pensionum, quas Hispani Rhaetis debent, pars soluta est, pars nondum. In Italia induciae adhuc sunt, sed fore ut brevi abrumpantur ajunt Galli, qui interim Casali de rebus necessariis et recenti milite prospexerunt. LeganesiusGa naar voetnoot19 autem aegre exercitum conservare dicitur, quod imperare Pedemontanis non possit, ut antehac, arma, commeatus, pabula. Deus Excellentiam vestram, illustrissime domine, diu sospitet. Excellentiae vestrae omni observantia devinctus
| |
Lutetiae, 15 [Decembris]Ga naar voetnoot20 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae 13/23 Decemb. 1640. |
|