Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4984. 1640 december 24. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Ad tuas XVo hujus mensis ad me datasGa naar voetnoot2 ut respondeam, vellem sane me eam in editione AnnotatorumGa naar voetnoot3 ponere posse operam, quam aut tu aut ego desideramus, sed longinquitas itineris et brumale tempus impedimento mihi sunt. Ego sane Amstelodami neminem novi, qui cessantibus iis, de quibus antea scripsiGa naar voetnoot4, boni aliquid hac in re praestare aut possit aut velit. Iterum monebo BlaviumGa naar voetnoot5, qui plus aequo in rescribendo tardior est et jam ante respondit lentius procedere editionem. CorceliusGa naar voetnoot6 cum te de erratis conqueri intelligit, veretur, ne pro gratia, quam apud te speravit, in odium incurrat. Interea UtenbogardoGa naar voetnoot7 promisit se istam rem quanta potest diligentia curaturum, quod tanto majoris facio, quod eum ab optimo sene plane pendere scio. De anonymisGa naar voetnoot8 et ultimo scriptoGa naar voetnoot9 reliquis inseparabiliter annectendo jam monui typographum et errata, quae congesseras, misi. Scriptum vero ipsum postremum Vergoesii fratriGa naar voetnoot10 cum litteris tuis dedi, qui, nisi frater interea advenerit, curam, quam injunxisti, in se suscipiet. Vellem te Molinaei VatemGa naar voetnoot11 vidisse; ita enim sua scripsit ac si tua nunquam vidisset, sed fuse satis argumentum de filio perditionis ex 2a ad Thessal.Ga naar voetnoot12 pertractat totis octo capitulis, quibus probare conatur papam vocari Deum, supra Deum se efferre, extollere se super id, quod in ecclesia romana Deus vocatur, i.e. hostiam, addit imperatorum potentiam obstitisse exaltationi papae, papam crevisse ruinis imperii, jam tempore apostoli Pauli satanam orsum mysterium iniquitatis, papismum summo artificio contextum, confirmatum et auctum falsis miraculis. His probatis nihil putat sibi deficere, quominus evincat locum apostoli omnino de papa intelligendum. Ex Apocalypsi vero colligit papae imperium debere durare annos mille ducentos sexaginta, e quibus cum effluxerint ab anno 755 ad annum 1639, anni 884, supersunt anni 378 ad mundi consummationemGa naar voetnoot13. De Catalaunicis motibus edoceri percupio. Anglia quid nobis novi datura sit, brevi sciemus; ego sane tua, quae conciliationem sapiunt hoc quidem tempore, dum tanti ob eam rem in Anglia sunt motus, minus tempestive prodire puto. De aliis rebus alias agemus; illud addam ex ministris me hic Galliae intelligere optime jam tibi cum iis, qui jam illic rerum potiuntur, convenire, quod mihi sane volupe est. Deus te diu nobis servet incolumem. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXIV Decembris 1640. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède prez le roy trèschrestien. A Paris. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 3 Ian. In dorso: 24 Dec. 1640. W. de Groot. En: NGa naar voetnoot14. Reliqua ad finem. Tempus editionis. Cur editio non differenda. Saltem ut temperatiores sint Scoti. |
|