Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4959 1640 december 8. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Mi frater, Ea quae respondi Maraisio et FrontoniGa naar voetnoot2 quaeque cum tribus scriptis antehac ἀνωνύμοιςGa naar voetnoot3, at nunc ὀνοματοφόροις addi inseparabiliter nostris ad Evangelia AnnotatisGa naar voetnoot4 volo, mitto ad VergoesiumGa naar voetnoot5, quem apud vos futurum spero, ea de causa, ut, siqua fiat inquisitio in scriptum multis displiciturum, liquido dicere possis non visum tibi. Vergoesius per amicos Amstelodami quae jussi curabit. Nolo autem hunc similesque, si quos mittam, fasciculos tibi sumtui esse, qui multum facis, quod mihi operam curamque commodas, sed rationibus imputari meis. | |
Miror me non accipere edita folia Annotatorum post MGa naar voetnoot6. Vereor, ne aliquid lateat occultum, praesertim cum CurselliumGa naar voetnoot7 ex literis cognoscam a me aversiorem. Monet me VossiusGa naar voetnoot8 omitti quaedam a me in margine scripta. Ei rei vereor, ne aliquis non dico ejus, sed tamen dolus subsit. Velim autem diligentissime inquiras in Matth. X, 2 editum sit quod margini asscripseram. Est autem tale, πρῶτος Σίμων ὁ λεγόμενος Πέτρος: ‘princeps haud dubie collegii a Christo designatus ad retinendam corporis compagem. NecGa naar voetnoot9 offendat quenquam quod Gal. II. 9 Cephas medius inter Iacobum et Iohannem legitur. In manuscripto enim antiquissimo qui ex Graecia in Angliam devenit, abest ibi id nomen. Graeci posteriores apposuere’Ga naar voetnoot10. In XXIV capite Matthaei v. 30 scripseram: ‘post tot doctrinae et regiminis corruptelas’ addidi post ‘tot’ haec verba: ‘non paucis in locis’, paulo post in explicatione illorum ϰαὶ τότε ϰόψονται post ista verba: ‘ob judicia illa severissima quae simul ubi repurgata erat doctrina exercebantur a Christo’ delevi ista: ‘in Babylonem pietatis corruptricem’Ga naar voetnoot11. Quia cognovi postea, seria studiorum intentione, quae de Babylone in Apocalypsi dicuntur ad alia tempora pertinere, quomodo et ostendi in illis de Antichristo. Rogo igitur, ut praeter curam illam communem, quam meis rebus omnibus impendis, inquiras, an haec omnia ita posita sint, ut volui. Mitto simul indiculum corrigendorum in Annotatis ad Evangelia usque ad finem M. Sunt quaedam leviora, sed quae tamen adscribenda fuere vel in hoc, ut sequens editio fiat perfectior. Ad eandem commendandam pertineret plurimum, si quis satis istorum intelligens Graeca et siqua sunt Hebraea interpretanda interpretaretur Latine eaque versio poneretur in margine nomine etiam interpretis commemorato. Ubi haec, quae nunc praelum versat, editio processerit, Curcellius inter primos esse debet, cui debetur exemplar et quidem compactum. Deinde caeteri quos nosti. Haec scripseram, cum tuas accepi literas scriptas 26 NovembrisGa naar voetnoot12. D. UtenbogardoGa naar voetnoot13 amicisque aliis ac tibi gratias ago, quod tantam in rebus meis curam sumitis. Spero quae nunc eduntur emendatiora fore, maxime si BlaviiGa naar voetnoot14 velint σπεύδειν βραδέωςGa naar voetnoot15 et doctorum utantur opera. Vatem MolinaeiGa naar voetnoot16 nondum vidi, velim tamen. De PetroGa naar voetnoot17 plane nullas causas mutandi consilii video. Ea aetas est ipsius et profectus tam modici, ut magnos honores sperare nondum debeat neque advocatio ipsi, quo munere multi functi sunt viri nobiles, potest esse dedecori. Lucrum erit prout ipse sua diligentia merebitur. Una urbs est Amstelodamum, in qua fidos amicos habeamus, in qua ille tutam sedem habere possit, in qua sine periculo ac damno conscientiae possit satisfacere. Rogo, me quantum potes in hoc adiuves et senatorem ReigersbergiumGa naar voetnoot18 idem ut faciat, roges. Sed puto illum in suis consiliis spectare, quod princepsGa naar voetnoot19 sit probaturus, quod ego nobis spectandum non puto. Uxor mecum sentit. | |
Nihil hic agitur. ErlachiusGa naar voetnoot20 hic est sperans dignitatem marescalli Franciae pro praefectura Brisacensi. Exspectantur dux Longavillanus et HarcurtiusGa naar voetnoot21. Fridbergam machinis verberat GleniusGa naar voetnoot22. Deus matrem nostram, te cum uxore ac liberis servet. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 8 Decembris 1640.
Cum Vergoesium intelligam adhuc haerere Diepae, fasciculum, quem ad te ipsi tradendum mittere volueram ad ipsum mitto. Caeterum corrigenda in Annotatis ad Evangelia quousque ea accepi tibi mitto tibique curanda committo idem facturus in sequentibus foliis, ubi ea accepero. Siquis in id tempus cum altera procurabitur editio Annotatorum indicem velit facere verborum et rerum, is utilem lectoribus operam navarit. Haec postquam scripseram, vidi ventum Vergoesio adversari ac metuens, ne is ventus diu duret, redii ad priorem sententiam tibique fasciculum mitto Vergoesio scriptum, cujus vices in hoc negotio frater ejusGa naar voetnoot23 supplere poterit, si ille serius quam res haec fert, venerit. Dedi eidem Vergoesio exemplar bene correctum trium antehac ἀνωνύμων. Si is non adsit in tempore, rogo te aliud exemplar bene correctum ex iis, quae antehac monui Blavio mittas et inter alia, ubi Polycarpi epistolaGa naar voetnoot24 nominatur, dele hoc: ‘ad Smyrnenses’. Est enim ἁμάρτημα μνημονιϰὸν. |
|