Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4897. 1640 oktober 27. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Mi frater, Uxor jam in Gallia est iterque huc faciet tardiuscule credo, quod equi maritimi jactatione languentes quiete egent. Annotatorum foliaGa naar voetnoot2 exspectabo; si alia se via non aperit, poteris TreselioGa naar voetnoot3 uti. An Frisii id concessuri sint, ut princeps Arausionensis ibi quoque imperium habeat, dubito. Literas measGa naar voetnoot4 ad te non pervenisse miror. Scripsi enim septimo quoque die de rebus Scoticis. Nihil judicare possumus, donec finitum sit colloquium nobilium Anglorum cum Scotis et parlamentum AngliaeGa naar voetnoot5, quod instat. Catalani libertatem appetunt. A Gallis auxilia mari petunt et libera commercia. Obsides offerunt. De missione sua nihil ad me D. CamerariusGa naar voetnoot6. Postulatam ab ipso pridem scio. Seldeni librumGa naar voetnoot7 nondum vidi; quicquid ab ipso proficiscitur, dignissimum est lectu. SalmasiumGa naar voetnoot8 puto hic mansurum, si certus esse posset de solutione annui salarii. Offeret ei conditiones aliquas cardinalis. Sed libertatem quicquid vult scribendi, hic non obtinebit. De negotio RotterodamensiGa naar voetnoot9 cum uxore cogitabo. Constantinopoli gaudium est, quod foeminae quaedam ex complexu sultaniGa naar voetnoot10 gravidae spem faciant prolis virilis, quae certamina ob ambiguam successionem alioqui oritura abrumpet. Classis ibi paratur tum contra Ethruscum et Melitensem, tum contra cosaccos. Obiit in Italia GuisiusGa naar voetnoot11. Arma ibi quiescunt. Vale cum matre, uxore, liberis, amicis et nostras ἐϰδόσεις quantum potes cura. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 27 Octobris 1640.
Iam advenit uxor. Epigramma tuum de OstendaGa naar voetnoot12 optimum est. Caetera non spernenda. Hogerbetii literis respondeboGa naar voetnoot13. Elogia nolo ulla ante meos libros. Legi quod scribis de syndicatu SilvaducensiGa naar voetnoot14. Ac tibi quidem gratias habeo pro summa rerum nostrarum cura neque pecunia rem moraretur, cui satis scio adhibitum iri curam, ne plus detur quam sit opus. Sed primum miror, cur ille, qui munus et honorificum et satis utile tenetGa naar voetnoot15, id velit dimittere. Deinde puto principem nunquam assensurum, ut | |
filius meusGa naar voetnoot16 id munus obeat, nisi forte addita lege, ut sacris publicis se accommodet, quod non esse viri probi conscientiaeque ac famae consulentis; ipse tu in simili occasione judicastiGa naar voetnoot17. Tum vero quomodo recens iurisconsultus nullo rerum usu par esse possit dandis consiliis sive ad res judicandas sive ad civitatem resque ejus regendas, ego sane non video expertus, quam sit difficile munus tale, cum ipse in tam illustri advocatione prius essem exercitus. Solent in civitatibus esse factiones, in quibus prudenter se gerere vix prudentissimus quisque satis valeat. Velim Metiri se quemque suo modulo ac pedeGa naar voetnoot18.
Meum semper consilium fuerat Amstelodamum eum transferre, ut ibi foro se daret, bonas quaereret affinitates, liberis gradum strueret ad partem aliquam in regenda illa florentissima civitate, quae nunc prope sola moribundam libertatem sustentat. Cogita, rescribe ac vale. |
|