Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4912. 1640 november 5. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Uxorem cum filiaGa naar voetnoot2 ad te salvos venisse post tantam absentiam lubens accepi, te quoque promotionem filii juniorisGa naar voetnoot3 ad centurionatum peditum sub duce LongevillanoGa naar voetnoot4 lubenter intellecturum confido atque ita utroque nomine tibi gratulor. De juniore ut aliquid dicam, scribit is se diu apud Hassos lactatum, tandem ad Gallica arma respexisse ibique ab amicis, quos illic multos habebat, adjutum ad eum gradum honoris pervenisse. Nunc si Longevillano, si ChoisiacoGa naar voetnoot5 data occasione filium commendare velis, non dubito, quin brevi ad majus perventurus sit fastigium. Ad PetrumGa naar voetnoot6 ut veniam, scripsi et dixi uxori, quod dolet eum forensi labore minus delectari atque ita vix fore, ut id vitae genus capescat; sane non mala posuit rudimenta praxeos et etiamnum in causa sororisGa naar voetnoot7 se exercet, sed lente omnia procedunt, quia minus assiduus est. Amstelodamum si mittatur, nescio an illic extra proximorum conspectum melius res processura sit; sunt et illic circiter vigintiquattuor advocati, qui omnes in ista urbe cognationes et affinitates habent, ne putemus juvenem nulla illic necessitudine, nisi praeter studia et ingenium etiam magna accedat sedulitas, reliquis advocatis facile praelatum iri, interea multum consumeret et temporis et pecuniae in incertum eventum. Hae sunt meae super hac re cogitationes, tu pro prudentia tua omnia examina. Ad munus SylvaeducenseGa naar voetnoot8 ut veniam, scias GansioGa naar voetnoot9, qui jam syndicus est primarius - nam SonstiusGa naar voetnoot10, minorum gentium vir, quem collegam habet, nihil fere potest -, obtigisse luculentam quaestoriam provintiam, quae plus ipsi quam sex florenorum millibus quotannis valet, ita ut jam de quiete cogitet. Quod de principeGa naar voetnoot11 scribis minus movet, nam forte peculiares rationes habet, cur | |
KinschotiumGa naar voetnoot12 in patria urbe collocare voluerit. Tum, siqua oriantur obstacula, Gansius spe sua excidet nihil laturus de gravitate muneris cum disseris expertus loquens, sed Gansius minus erat et in juris scientia et in artibus humanioribus et in politicis exercitatus quam filius et tamen locum suum cum honore tutatus est. De factionibus quod dicis magis urget, nam et eae Sylvae Ducis sunt quas ego nupera gubernatoris et praetoris reconciliatione sopitas credideram, sed recruduisse intelligo, ordinum vero auctoritate brevi finiendas putem, quare tempori aliquid dandum existimo. Ad alia ut veniam mitto tibi tractatum Hippolyti Frontonis CaracotaeGa naar voetnoot13 adversus tuam commentationem de Antichristo, haud longe MarezioGa naar voetnoot14 modestioris. Ego hoc opus a Petro Molinaeo, vetere remonstrantium adversario, processisse suspicor; nam aliquid ejus hic imprimi et intellexi et monui anteGa naar voetnoot15. Nondum hic prostat libellus, sed eum ab amico habeo; ego nullam mittendi moram interponere satius duxi. BlaviusGa naar voetnoot16 scribit se AnnotatorumGa naar voetnoot17 folia ad QQ. Rothomagum ad TrezeliumGa naar voetnoot18 misisse per nautas, qui jam Amstelodamo solverint additis tribus Marezianis exemplaribus; sperat totum opus ante nativitatem Domini absolutum fore tum se operi De jure belli et pacisGa naar voetnoot19 accincturus. Vale, frater optime, et nos, ut soles, ama. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, V Novembris 1640. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de sa Ma.té et couronne de Suède, à Paris. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Nov. En in dorso: 5 Nov. 1640. W. de Groot. |
|