Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4757. 1640 juli 28. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Exspecto, quid sit futurum de Annotatis ad Evangelia aliisque parturitionibus nostrisGa naar voetnoot2; tum vero ecquid placeant testimonia ad Veritatem religionis christianaeGa naar voetnoot3. Tum de iis, quae ad patris mihi semper venerandi memoriamGa naar voetnoot4 pertinent, tum de rebus PetriGa naar voetnoot5 scripsi ad | |
uxoremGa naar voetnoot6 iterum. Verum est meae fortunae alium esse fulgorem quam parentum nostrorum fuit. Caeterum impendia reditus, qui legationem sequuntur, absorbent. Et si filiorum omnium cupiditatibus velim obsequi, et rem meam et ipsorum mores perdam. Semper id mihi fuit propositum, uti hic, quando in patria vivere amavit, forensibus se daret negotiis totumque se consecraret usibus civitatis Amstelodamensis plenae amantium nostri. Si virtutis viam volet insistere, poterit ditescere forensi opera, forte et sibi aut certe liberis, si quos unquam habebit, viam ad publica munia sternere, quae alibi sperare non debet. Quod si ita factus est ad res serias piger, ad sumptus vero inutiles profusus, ut recte agere nisi sub aliena tutela nequeat, tum do manus et uxoris sententiae accedo. Sed tamen omnia prius tententur, quae possunt proficere. Ego rerum novarum scriptione te exonero. Accipio enim ea aliunde ad taedium usque. Malim aliqua de meis et aliorum libris. In castra ad Augustam Taurinorum, post praelium 11 mensis hujus intra et apud castra feliciter a Gallis pugnatum, venerunt vicecomes Turenae et comes Tonneriae sive TonitrusGa naar voetnoot7 cum VIII millibus, quos ex suis vicinisque praefecturis princeps CondaeusGa naar voetnoot8 collegerat; venit autem nocte post diem sequentem. Statim HarcurtiusGa naar voetnoot9 Rivetum et loca alia, quae usui erant ad commeatuum itinera a Pignerolo et Segusione castra versus, cepit, insedit et praesidiis tenuit. Intra urbem panis est. Desunt sal et bellicus pulvis. Itaque bene ibi animati sunt Galli etiam sine labore se velut reti sperantes capturos urbem eoque facilius, si et VillaregiusGa naar voetnoot10 cum novo supplemento, quod sex millium futurum dicitur advenerit. Id si fiat nihil timebunt male tractatum a se LeganesiumGa naar voetnoot11, qui habere apud se dicitur XVIII millia hominum, exspectare duo millia ex regno Neapolitano, quae pontifex per suas terras transire non vult nisi divisim, et alios e Lindavia milites missis cohortibus aliquot Germanicis ex Italia in Hispaniam ad reprimendos motus. Ad Atrebatum urbem obsessores usque in fossas venere. Impedit cardinalis Hispanus, ne commeatus a Dorlano in castra veniant. Venere tamen nocte XXII circumducto itinere currus centum, boves quinquaginta, oves plus sexcentis, satis ad paucorum dierum alimenta. Quod si saepe fieri potest, sive vi, quod rex monetur HalerioGa naar voetnoot12 cum copiis ad se advocato, sive astu medio Augusto urbs erit Gallorum. Tuus ex animo frater
| |
28 Iulii 1640.
Rex exercitum praeter eum, qui in castris est ad Atrebatum urbem habet XVI millium, hostis XXX millia ad Bapalmam et Miremontium inter Corbiam et castra ad Atrebatum urbem posita. Rogo diligentissime caveas, ne scripta mea non edita cujusquam in manus veniant, nisi cujus mandaverim. HistoriamGa naar voetnoot13 velim bene custodias. Multas et graves causas habeo, cur Annotata ad Evangelia edi quamprimum velim. Interdum errata aut addenda quaedam inter relegendum aut cogitandum occurrunt, ut ecce in Annotatis ad librum de Veritate religionis christianae. Pro ‘praesignificatae’Ga naar voetnoot14 haec addenda sunt: ab Esaia XLV | |
Exitus obsidionis, qua Chaldaei Hierosolyma cinxerunt, ab Ieremia, etc. In Annotatis ad Evangelium Marci XIV. 72 post ‘προστιϑένας’: Sic Basilius in libro de Baptismo vitam Christianam depingens duo haec verba ponit significatu eodem: ἀγγαρευόμενος προστίϑει. τυπτόμενος ἐπίβαλλεGa naar voetnoot15. Mitto, ut consequentiam epistolarum videas, quae MarinusGa naar voetnoot16 nuper de reconciliatione ecclesiarum ad me scripsit et quae respondiGa naar voetnoot17. |
|