Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4756. 1640 juli 28. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Principem electoremGa naar voetnoot2 brevi huc rediturum putamus viso rege, re nulla, ut credo, confecta alia. Rex Britanniae, quominus in Scotos ducat, multas habere potest causas, inter alias, quod miles ipsius disciplinae impatiens multa committat facinora, quae populum per se hujus belli non multum amantem aversiorem etiam reddant. Quod si Scoti aliquo modo reconciliare sibi gratiam regis poterunt, simulque rex animum et collectas vires vertit ad salutem consanguineorum totiusque Germaniae, id ipsum ut nobis laetum ita ipsi futurum sit gloriosum. Videbimus, quam spem nobis de eo daturus sit, ubi huc redierit elector, et quem agendi tenorem secuturus sit RousGa naar voetnoot3, quid ad ejus proposita dicturi tum imperator de alieno liberalis, tum BavarusGa naar voetnoot4 aliena tam cupide retinens. Pro D. BannerioGa naar voetnoot5 merito ambo solliciti sumus. Ubi est, brevi eum commeatus et pabula deficient; quo deinde iturus? Danubium versus? in medio validae sunt urbes. Retro in Bohemiam? habebit hostem insistentem vestigiis. Sed multa, quae evenire nobis nec praevidentibus possunt, hos nodos, spero, solvent. Cardinalis Hispanus operam dabit, ut HatzfeldiumGa naar voetnoot6 ad se attrahat. Vocati sunt ad conventum imperii civitates Helveticae, quae magis quam caeterae ad corpus Germanicum pertinere putantur, Basilea, Scafhusium, Sanctigalli. An missurae sint, dubitatur. Abbas certe Sanctigalli et episcopus CuriensisGa naar voetnoot7 mittent. LunemburgicusGa naar voetnoot8 autem et HassicaGa naar voetnoot9 magis magisque nobis illigabuntur, si quid durius in eos pronuntiet imperator. Batavi hoc anno non infelices tantum, sed, si Gallis credimus, minus strenui fuere. Doleo de comite Henrico NassavioGa naar voetnoot10. Pro adolescente agnatoGa naar voetnoot11 opto Excellentia vestra solvat soteria. Legati BataviciGa naar voetnoot12 arctis mandatorum finibus inclusi sunt. Ipsi proceres pro mercimoniis solliciti imperatorem palam offendere cunctantur, quanquam forte cunctationis hujus aliquando acturi poenitentiam. Gallorum populis bellum hoc grave est. Sed quorum res in manu est parum curant, quid populi velint. Ipsorum et securitati et utilitatibus servit bellum. Sed, nisi cum Suedia producitur foedus, cogentur de pace cogitare, quod alioqui ingentes illi hostium exercitus in Galliam multis locis patentem incubituri et, ut credo, aliqua ex parte intraturi sint. | |
In negotio isto LeodiensiGa naar voetnoot13 videntur mihi tepidiores quam res eorum exigebat fuisse Galli. Pontifex ad fines suos, qui regnum Neapolitanum spectant, militis aliquid habuit, ne magno agmine isthac Hispani in Mediolanenses terras transirent. Divisim paucis et inermibus iter videtur non negaturus. Postquam 11 hujus in castris HarcurtiiGa naar voetnoot14 et ad castra pugnatum est, in qua pugna per certiores literas intelligimus duo hostium millia cecidisse, Gallos desiderari ferme CCL, penetrasse autem in urbem hostium equites ad DC, sub finem diei sequentis advenit in castra vicecomes Turenae et comes TonneriusGa naar voetnoot15 cum VIII millibus, quae princeps CondaeusGa naar voetnoot16 ex suis vicinisque praefecturis collecta transmiserat. Auctus hac accessione Harcurtius ususque hostium recenti adhuc consternatione Rivolum, Collegnum, Benascum, loca traducendis a Pinerolo et Segusione commeatibus oportuna, insedit praesidiisque munivit, quo facto speratur facilis ibi futura annona post famem sane gravem. Nam nec equos quisquam aquatum ducere ausus fuit. Ita statim a militibus esurientibus in alimenti usum abripiebantur. In ipsa urbe, quod maxime necessarium est, panis non deest. Sed desunt alia, ut ex transfugis cognoscitur, videnturque Galli ex fiducia nihil agendo deditionem opperiri. Oppugnationem castrorum ab hoste haud valde metuunt eoque minus, quod antequam fessus hostis se recolligat alterum supplementum, quod sex millium futurum dicitur, sub VillaregioGa naar voetnoot17 exspectant. Obsidio Atrebatum urbis jam in fossas pervenit, sed magnus exercitus magna eget victus copia multoque pulvere bellico. Quae nuper accepta fuerant absumta sunt. Die mensis hujus 19 FremicurtiusGa naar voetnoot18 a Perona Bapalmensi itinere perducere quae opus voluerat. Sed ea omnia pervenere in manus hostium, quanquam initia pugnae pro Gallis erant; sed superventus ducis Caroli et LamboiiGa naar voetnoot19 cum sex millibus mutavit fortunam. Exinde Dorlano et quidem palam voluit rex magnam copiam mitti. Sed hostis ad locum, qui Passus dicitur, validus et excurrens in partes omnes obstitit. Alio itinere capto a Dorlano et quidem nocte ea, quae 22 diem sequebatur, SampreuliusGa naar voetnoot20 quatuor secum habens militum millia perduxit ad castra quantum in paucos dies sufficiat carris centum, quibus aderant quinquaginta boves, oves ferme mille; in carris et farina erat et pulvis bellicus. Sed nisi et saepe et multa talia pervenient, quae obsessos perdere solent, mala obsessores urgebunt. Rex autem commeatuum vim magnam, quam DorlanumGa naar voetnoot21 mittere voluerat, Ambianum reduci jussit ipsius Dorlani ab hoste obsidium metuens. E Corbia egressi ad spem praedae Gallorum LXXX capti fere sunt omnes. Habere scribitur LeganesiusGa naar voetnoot22 XVIII millia secum, exspectare IIGa naar voetnoot23 millia a Neapoli. Germani milites nonnulli ex Italia ivisse in Hispaniam ad motus reprimendos, contra DCCC a Lindavia in Italiam venire. Controversiae ducis EthrusciGa naar voetnoot24 cum pontifice componuntur. | |
Polonus ViscontiumGa naar voetnoot25 vult fieri cardinalem. Inter Helvetios multae nascuntur discordiae, super Abbatia aant. apud Scutium, super ponte Rusae, super negotio AmriniGa naar voetnoot26. Interim in Rhaetis Austriaci de jure, quod sibi vindicant in octo jurisdictiones et inferiorem Engadinam, remittunt nihil. Veneti quod ad limitem Mediolanensem habuerant militis inde avocarunt. Lucenses parent pontifici missas dici nisi certis in locis clausis foribus prohibenti. De caetero jura sua constanter tuentur faventibus Hispano et Ethrusco. Rex praeter eos, qui Atrebatum urbem obsident, alium habet exercitum ad Corbiam XVI millium. In iis est HalleriusGa naar voetnoot27, qui et Sanciatum cepit et Flevillam. Hostilis exercitus ad XVI millia se tenet apud Bapalmam et Miremontium inter Corbiam etGa naar voetnoot28 Atrebatum urbem intentus ad omnes occasiones, ita ut octoginta Gallos nuper e Corbia, ut dixi, egressos cerideritGa naar voetnoot29. Inter eos mortuus est comes Nantoliae praefectus CorbiaeGa naar voetnoot30. Venit ad regem a Turca chiausiusGa naar voetnoot31 quidam, qui jam Massilia iter ad regem facit. Ex Villaregii agmine - jam Lugdunum pervenerat in Italiam destinatum - diffluunt plurimi. Utrius futura sit Atrebatum urbs, a praelio pendet. Deus ad bonam pacem flectat potentum animos idemque Excellentiae vestrae omnia optima largiatur. Excellentiae vestrae perpetua observantia devinctissimus
| |
Lutetiae, 18/28 Iulii 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R. Hagae 4 Aug. st. n. A.o 1640. |
|