Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4759. 1640 juli 28. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Certi tandem sumus vicecomitem TurenaeGa naar voetnoot2 cum octo millibus, quos comiti TonerraeGa naar voetnoot3 | |
tradiderat princeps CondaeusGa naar voetnoot4, lectos e Delphinatu, Provincia, Languedocia locisque aliis, pervenisse sub noctem 12 diei Iulii a Rivolo ad castra neque multo post eundem locum Rivolum insessum ac bene munitum a Gallis, recepta quoque ex hoste Collegnum et Sevascum positaque omnibus his in locis praesidia, ut posthac tuto commeatus et res bello necessariae a Segusione ac Pignerolo ad castra perduci possint. Scribunt autem qui in castris sunt ex transfugis disci multarum rerum penuria laborari in oppido, ita ut spes sit etiam sine operibus, qualia obsidentes facere solent, urbem in potestatem Gallorum esse venturam; oppugnationem castrorum ab hoste non ultra metuentium, quod illa tentamenta ei non bene cesserint et quia Galli alterum quoque supplementum sub VillaregioGa naar voetnoot5 brevi sibi adfuturum sperant. De pugna etiam illa, quae 11 Iulii in ipsis castris et circum castra pugnata est, quaedam propiora cognovimus, equites hostium ferme sexcentos in urbem penetrasse, peditis non multum; occisa hostium duo ferme millia; Gallorum occisos, captos, vulneratos simul ad CCL. In castra quoque ad urbem Atrebatum, quanquam diligenter, ne id fieri posset, curante cardinale Hispano, nocte, quae 22 hujus secuta est, carri et pecora ducente cum IV militum millibus SampreulioGa naar voetnoot6 ad castra pervenere. Numerus varie narratur; qui moderatiora loquuntur dicunt carros fuisse centum onustos et alimento et pulvere bellico, boves quinquaginta, oves fere mille. Caetera, quae Dorlanum convecta fuerant, transire non potuerunt hoste intercedente. Itaque Ambianum reducta sunt. Quo et HaleriumGa naar voetnoot7 rex revocavit diruto Sanciaco; obsessores urbis Atrebatum fossas jam implent. Et, si commeatus saepe ad eos transire possunt, brevi destinata conficient. Alioqui ea, quae jam pervenere, intra paucos dies a tanta multitudine absumentur. Qui vero commeatus et res aliae 19 hujus mensis a Perona sperabantur via Bapalmam pertingente posse perduci, ea omnia in hostium potestatem pervenerunt, quanquam initio felix Gallis erat pugna, sed cujus fortunam subito suo superventu cum VI millibus dux Carolus et LamboiusGa naar voetnoot8 mutavere. Hispanici exercitus pars maxima ad Passum est. Ex Sedano egressi Galli ad LXXX fere omnes capti sunt ab hostibus. In castris ad urbem Taurinorum magna certe antehac fames fuit neque ausi sunt, qui equos habebant, eos aquatum ducere, quod a militibus famelicis in alimenta abriperentur. Angli, quorum opera rex Britanniae contra Scotos uti vult, disciplinae impatientes sunt. Ab aliis spoliatae ecclesiae, ab aliis occisus centurio. LucensesGa naar voetnoot9 jura sua publica bene tuentur. De missis arbitrium pontifici permittunt. Excommunicati qui sunt, quanquam sibi injuriam fieri ostendunt scriptis publicis, abstinent a communione; missas ferunt non dici nisi clausa fore. Marini nostriGa naar voetnoot10 necessitates valde ipsum prementes, cordi fore Sublimitati tuae spero. Ita meretur et diligentia ipsius et affectus pro bono communi et multa, quae immerito tolerat mala. Si meae potestatis esset ipsum solari, facerem. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam servet incolumem ejusque consulta fortunet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 28 Iulii 1640. | |
Hallerius cum Sanciaco etiam Flevillam cepit. Est nunc apud Corbiam, ubi rex exercitum habet ad XVI millia. Hostilis exercitus ad XXX millia apud Bapalmam et Miremontium inter Corbiam et Atrebatum urbem. Dicuntur et ab Hesdino circumductis itineribus commeatus quidam in castra, quae sunt ad Atrebatum urbem, pervenisse. Sed majore copia opus est. Et dicitur rex parare sex curruum millia, quae sine proelio transduci non poterunt. Inde jam pendet res et gloria Gallorum hinc, inde Hispanorum. Villaregii agmen in Italiam iturum prope Lugdunum venit, diffluunt ferme omnes. A Turca chausiusGa naar voetnoot11 ad regem missus jam Massiliam advenit. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|