Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4633. 1640 mei 5. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Principi CasimiroGa naar voetnoot2 honores multos nec parum liberalitatis ab Hispano cardinali exhibita intelligimus. Nam et extra urbem cardinalem principi provectum obviam satis longe et, cum prope ventum esset ad spatium XL passuum, in pedes se demisisse et locum honoratiorem ubique dedisse illi, donasse praeterea, supra carrucas et equos, de quibus | |
scripsi antehacGa naar voetnoot3, ad LX francorum millia, ita ut Gallica benignitas haud dubie jam prae Hispanica principi illi sordeat. Parantur quae eant in Italiam hic octo ferme millia. Sed ubi ad Alpes ventum est, solet pars magna Gallorum diffluere metu caeli aestuantis et bellorum in illis locis gestorum infeliciter terrente memoria. Consilium autem Gallorum sitne ob Casale proelio certare, an alia aggredi ipsis propiora atque utiliora, dubitari potest. In fine Belgico obsidionem nobis aliquam egregiam intra paucos dies promittit MilleraeusGa naar voetnoot4. Omnes jam duces ab urbe abierunt. Rex ipse Cantilliaci est inde iturus, ut creditur, Ambianum. Hiberni praeter duos milliones, quos in pecunia dedere regi Magnae BritanniaeGa naar voetnoot5, offerunt decem millia peditum, mille equites eidem suo regi. Quid pariturum sit nobis id, quod jam inchoatum est Angliae parlamentum, quid duplex Hispanica in Angliam legatio Veladae et MalivessaeGa naar voetnoot6, avide exspectant vicini omnes. Princeps electorGa naar voetnoot7 aliquid boni sibi inde promitti dicit. Velit autem et, ubi foedus inter Suediam GalliamqueGa naar voetnoot8 prorogabitur, sui haberi rationem et reginae nostrae auctoritate perduci regem Galliae, ut sibi remittat fidei obligatae vinculum. Ego mandata opperior, interim res ejus principis, quantum potero, commendabo. Audio spem illi a Gallia fieri, si se Galliae illiget, restituendi Palatinatus inferioris, non item superioris et dignitatis electoralis. Vivit autem jam elector suis impensis, cum regis Galliae mater Angliae regi stet in dies francis mille quingentis. Facile autem permissuri sint Galli, ut in Angliam ad res suas commendandas eat elector, sed volunt eum tenere reditus debitorem. Dunquerca et augetur et munitur valide. De Helveticis Rhaeticisque rebus ideo taceo, quod eas fuse descripturus est MarinusGa naar voetnoot9, cujus necessitates Sublimitati tuae, quantum possum, commendo. Imperator creditur jam esse Ratisbonae. Egressi ex Philippiburgo milites quosdam e Tabernis Alsaticis male tractarunt. LongavillaniGa naar voetnoot10 miles cursitat ad Lonam; machinas e Binga abstulit. Tam de BannerioGa naar voetnoot11 quam de LunenburgicoGa naar voetnoot12 varii sunt rumores, variae conjecturae. Dicuntur neutri multum fidere caesariani. Sed haec involuta dies explicabit. Ego Deum precabor, Excellentissime et illustrissime domine, ut res Suedicas per Sublimitatis tuae consilia secundet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 5 Maii novi Cal. 1640.
Advenere recens Dunquercam tria millia Hispanorum. 21 Aprilis HarcurtiusGa naar voetnoot13 movit Poirinum versus; id XXX milliaribus Italicis abest a Casali. | |
Pecunia iterum mittitur ad Vinarienses, qui post ducis sui mortemGa naar voetnoot14 recepisse a rege dicuntur DCCC millia francorum. Comitatenses Burgundi ad sui tutelam habituros se sperant IX M pedites, equites DCCC. Profecti sunt ad Reteliam Milleraeus, Ambianum CastilionaeusGa naar voetnoot15, BrezaeusGa naar voetnoot16 Rupellam, ubi classis a tempestate non parum damni accepit. In Normanniam missae tres cohortes, quae populum in obsequio retineant. Nobilitas ex Pictonibus ad arma evocata. Edicta tributaria facta nova XXVIII. Ducis CaroliGa naar voetnoot17 milites non longe a Meti tres arces ceperunt; item in amne naves tres aestimatas XX millibus scutatorum. Literae Scotorum, quarum mitto exemplumGa naar voetnoot18, interceptae sunt a rege Britanniae et qui cum iis in Galliam iturus eratGa naar voetnoot19 datus in carcerem. Rex in ipso initio parlamenti has literas ostendit. FreinshemiusGa naar voetnoot20 adhuc diligens in editione TacitiGa naar voetnoot21 - nam socer ejus Berneggerus est mortuus - Sublimitatis tuae opem implorat. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|