Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4481. 1640 januari 21. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Res electoris PalatiniGa naar voetnoot2, ut spero, brevi loco erunt meliore. Rex mea opera ad componendum hoc negotium uti voluit. Egi cum ministris regiisGa naar voetnoot3 et cum legato Angliae illustrissimo D. comite LicestrioGa naar voetnoot4, cui quae proposui non displicent, sed Angliae jussa exspectat. Sunt autem haec, ut dicat, quod jam saepe dixit elector, non fuisse sibi propositum quicquam agere in exercitu Vinariensi sine bona gratia reginae Suediae regisque christianissimi neque porro se quicquam acturum ejus rei sine eorum consensu. Hoc facto ut e carcere exeat, Lutetiae victurus fide sua et legati Anglici regis sui nomine, non exiturum se inde nisi rege volente. Hoc gradu facto speramus nos consecuturos deinde non plenam tantum libertatem electori, sed et restitutionem ejus domusque totius, si rex Angliae nobis se velit adjungere, quod optare etiam Angliae populum, qui nunc in parlamentum coiturus est, non immerito credimus. Sed de hac re nolim Excellentia vestra cuiquam loquatur, nisi reginae BohemiaeGa naar voetnoot5, cui gratum fore speramus, quod et valetudini principis Palatini ex carcere non mirum si periclitaturae consulimus et consiliorum ei meliorum quam quibus usus est hactenus copiam facimus. Nam illa, quibus usus est, improbat etiam comes Licestrius. Non parum valuit ad flectendos Gallorum animos, quod dixi exspectare me | |
literas a regina Suediae valde commota hac tanta cognati principis calamitate. Regum et principum consurgentes undique querelas, ita spero, praevenient. Vinariensis equitatusGa naar voetnoot6 trans Rhenum nunc esse scribiturGa naar voetnoot7; ibi cepisse Rodelshemum, Elfeldum, Urselam, Wisbadum, Limburgum, Homburgum. Peditatus autem et iste et Gallicus cis Rhenum agere, dum Bavarici partim in praesidiis sunt Heidelbergae, Spirae, Wormatiae et in Bergstrata, partim PforshemiiGa naar voetnoot8, Biberaci et in Wirtembergico; eos tamen interdum speciem praebere meditantium transgredi Rhenum. Augescunt copiae in Tiroli, multus belli paratus Constantiae est. Brisacum coiere Friburgi, Niburgi aliarumque urbium, quas virtute sua quaesivit Vinariensis, praefectiGa naar voetnoot9. Valde varii per urbem hanc rumoresGa naar voetnoot10 cursitant de nostrorum clade aut victoria in Bohemicis partibus pro studio aut odio in nos contraria vulgantibus credentibusque aliis atque aliis. Cum nuntio pontificioGa naar voetnoot11 controversiae hic manent. Miror ego pariter cum Excellentia vestra quemquam inveniri, qui putet BavarumGa naar voetnoot12 dono Austriacae domus tenentem terras et dignitatem consanguineorum, nuptiis illigatum tam propinquis imperatoriGa naar voetnoot13 ab hoc posse abstrahi. Nimium suae sollertiae tribuunt qui talia se effecturos sperant. De cometa illo, si quid a talium eruditisGa naar voetnoot14 scribitur, videre cupiam neque nimia credulitate talia arripiens neque contemtor talium προγνώσεων, quas multae historiae probant. Foedus cum Gallia nostrumGa naar voetnoot15, nisi producatur interim, finietur Maio anni qui hunc sequeturGa naar voetnoot16. Ex pactis WismariensibusGa naar voetnoot17 inducias Gallis nisi Suedorum consensu facere non licebat ultra sex hebdomadas; fecereGa naar voetnoot18 tamen in Italia longiores causanturque ibi non suam praecipue, sed Sabaudicae viduaeGa naar voetnoot19 rem agi. Ego quanquam interdum ostendo talia Suedis non placitura, non tamen ita instituo sermonem, quasi foedus pro rupto habeam; malle nos aliquid de jure nostro remittere quam antevertere illud tempus, quo citra controversiam nobis licebit rebus nostris consulere. Nihil tamen adhuc loquuntur Galli de prorogando foedere. Et landgraviaGa naar voetnoot20 metuens ne aut foederis exitu aut ante Suedos pacem faciant, hanc quoque causam habet, cur circa Gallorum postulata cunctetur. Si ConingsmarckiusGa naar voetnoot21 propius Rheno accedat, non dubito, quin Vinariensium multi Suedicam militiam Gallicae sint praelaturi. Decreta ex Norimbergensi conventu vix ulla exspecto. Sed tamen apparebit, quo se vertant animi. Infrasaxonicis non id puto virium fore, ut invitis bellantibus quietem suam tutari possint. | |
Novo conventu in Polonia haud dubie estGa naar voetnoot22 opus et Dantiscani nulla societate fulti, quid aliud quam redimant se quam possint minimo? Ritualia ista apud vosGa naar voetnoot23 recalescere doleo ceu caetera nusquam bella forent. Multum hic pecuniae fit speranturque hoc anno proventuri LXX milliones. Clerus dat CLXXX millia scutatorum. Sexdecim novi magistri libellorum supplicum II milliones. Non privilegia tantum omnia, sed et omnes reditus ad civitatem Rothomagensem pertinentes confiscati sunt. Manent tamen seditionum reliquiae apud Abrincantos; multi tamen ex Normannia migratum eunt in praejacentes isti orae Anglici nunc juris insulas. Quaecunque vult Excellentia vestra et ego volo excepto, si id permittit, illo de missione. Deum quaeso valetudinem det Excellentiae vestrae ad perferendos labores, Suediae autem rectoribusGa naar voetnoot24 eam mentem, ut dignam istis laboribus habeant gratiam. Excellentiae vestrae perpetuo obsequio addictus
| |
Lutetiae, 21 IanuariiGa naar voetnoot25 1640.
Iam alterum ad nos vehitGa naar voetnoot26 D. ChavigniacusGa naar voetnoot27, cui retuli quae inter me et illustrissimum D. comitem Licestrium erant acta. Placuit regi, ut ad eundem modum AmontotiusGa naar voetnoot28 reginae Bohemiae loqueretur. RexGa naar voetnoot29 mihi videtur esse in spe optima. Paratur hic exercitus iturus in Italiam mense Februarii finiente. Paullo post rex se ad fines illos movebit. Parantur et naves longae XXVI pro interno mari et ad supplendum id remigium damnantur Rotomagensium non pauci. His praeerit Burdegalensis archiepiscopusGa naar voetnoot30, classi in Oceano BrezaeusGa naar voetnoot31, mutatio instituitur TubadeliiGa naar voetnoot32 cum SpereuteroGa naar voetnoot33, FeuqueriiGa naar voetnoot34 cum EnckefortioGa naar voetnoot35 accedente pecunia Gallica. LongavillanoGa naar voetnoot36 mittentur supplementa. Hoehstae scribunturGa naar voetnoot37 esse Bavaricorum CC, Magontiaci MCC, Vinarienses ad Baccherachum castellum e terra excitare. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Hagae 20/30 Jan. 1640. |
|