Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4482. 1640 januari 21. Aan Christina van ZwedenGa naar voetnoot1.Serenissima ac potentissima Regina, domina clementissima, Augescentibus in hac urbe per immensa onera rerum omnium pretiis et magnos sumptus exigente hoc in loco legatione, valde me premit dilata pecuniarum, unde necessitates istae sustinendae sunt, solutio, quod mihi pecuniarum praesentium non est ea abundantia unde praerogationes facere possim eaeque sollicitudines non parum obstant melioribus curis, quibus augustae Majestati Tuae honorique Suedici nominis inservire debeo cupioque. Absunt mihi hoc tempore XIV millia dalerorum imperialium. Ea rogo mihi ex Gallica pecunia aut aliunde percipere liceat utque in posterum statuatur certi aliquid, unde suo tempore habeam quod erogem. Batavica pecunia majores indies moras ac difficultates patietur. Ego nihil malim, Serenissima ac potentissima Regina, domina clementissima, quam omnibus rebus ostendere quam sim, Augustae Majestatis tuae obedientissimus subditus
| |
Lutetiae, 11/21 Ianuarii 1640. |