Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4483. 1640 januari 21. Aan G. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Plurimum gaudeo Deoque gratias ago, quod salvus ex Italia nec sine conspicuo fructu rediit ad nos illustris D. baro Gabriel OxensterniusGa naar voetnoot2, cui nunquam quicquam continget tam magnum, ut non minus sit futurum et eis quae ego ipsius Illustritati opto et ipsius meritis. In Italia regnat prudentia et illustris D. baro ejus est ingenii ejusque aetatis, quae monstratum bonum aliquod facile arripiat. Spero Sublimitati tuae placiturum, quod filius cepit, consilium. Ego vero praeter quod Oxensterniae domui, siquis unquam, obligatum me sentio, etiam reverentia virtutum D. baronis adducor, ut pro eo omnia velim, quae possim. Spero autem Sublimitatem tuam, quam mihi optime velle multis cognovi indiciis, adjuturam me, ut posthac minus sollicitus minusque impeditus et legatione fungar et de iis cogitem, quae ad Suedicae gentis honorem pertinent. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, quem inchoavimus annum et longam sequentium seriem tutam, prosperam, florentemque praestet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 11/21 Ianuarii 1640. |