Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4461. 1640 januari 7. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Nobilissime domine, Res exercituum nostrorum bene procedere laetus intelligo optoque eis ac rei Suediae Excellentiaeque vestrae felicem annum, quem inchoamus. SchmalchiumGa naar voetnoot2 Amstelodami fuisse didici, sed dicebatur ab Excellentissimis regni rectoribusGa naar voetnoot3 in gratiam receptus redire unde venerat. Ejus quid sit Excellentia vestra novit optime. Caeterum sapienter facient iidem domini rectores, si, quod facturos confido, curam gerant, ut legatis pecuniae, unde sumtus tanti sustinendi sunt, suis solvantur temporibus, ut eo melius externas, quae saepe offeruntur, liberalitates aspernari possint. Ego semper ero Excellentiae vestrae admancipatissimus
| |
Lutetiae, 7 Ianuarii 1640. |