Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4469. 1640 januari 14. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Quam secundo hujus anni dieGa naar voetnoot2 epistolam Excellentia vestra scripsitGa naar voetnoot3, bene accepi multumque doleo pro principe electoreGa naar voetnoot4 spem status melioris neque videre me neque ex illustrissimi comitis LicestriiGa naar voetnoot5 in ea re plurimum laborantis sermonibus intelligere. Nonnihil tamen perterrita est haec aula rumoribus de classe et exercitu, qui in Anglia parantur. Dicuntur enim ista ad frangendos Scotorum animos strui; verum multae in GalliaGa naar voetnoot6 offensae et seditionumGa naar voetnoot7 reliquiae et mare Anglis patens alios metusGa naar voetnoot8 suggerunt, ideoque vocatur huc BellevriusGa naar voetnoot9, ut quae in Anglia comperit edoceat. Rotomagi interim nihil severitatis omittitur; dejecti post parlamentum et curiam subsidiorum etiam urbis magistratus. Civium alii puniti suspendio, alii rota fracti aut secti, ut magna odia magni terrores comprimant. Quod mirum quam Galliam nunc regentibus et bene et diu succedat. Germanos hic sperniGa naar voetnoot10 video. Et plerique id merenturGa naar voetnoot11. ErlachiusGa naar voetnoot12 autem GermanisGa naar voetnoot13 diffidens plures Gallos in praesidium advocat. Ubi hi praevaluerint non longa ibi GermanisGa naar voetnoot14 sedes futura est et VinariensisGa naar voetnoot15 exercitus magis magisque diffluet. Rumor tamen est nunc eum Rheno iterum transmisso rediisse in Ringaviam. StellaGa naar voetnoot16 mittitur Brisacum ad chartas digerendas, quae ad urbem regionemque vicinam pertinent. Quidam etiam mandata eum habere putant agendi cum BavaroGa naar voetnoot17; quod neque adfirmaverim neque rejecerim. Norimbergam autem nemo a regeGa naar voetnoot18 mittitur, quod pro certo hic habeatur nihil aliud ibi quam consultatum iri, ut relatio fiat ad principes ac civitates mandataque deinde super singulis reportentur ad conventum alium. LongavillaniGa naar voetnoot19 tenues esse copias et hic audimus; neque ipsius magna apud aulam est gratia ob affinitatem cum comite SuessionensiGa naar voetnoot20. De Hohentwila extra bellum ponenda sermones audio. Hassos cum imperatore pactiones facere credibile eo magis est, quod ex Suedia super isto negotio nihil audimus. | |
LamboioGa naar voetnoot21 autem facilem moram in Iuliacensi agro datura videtur ducisGa naar voetnoot22 ibi et ordinum eorum locorum inter se gravis dissensio. De Budissino et Driesenio laetus res nostras intelligo et quo res exitura sit inter exercitus tam validos et propinquos sollicitusGa naar voetnoot23, sperans tamen optima opperior, quod id magnam nobis de futuris rebus dijudicationem sit praebiturum. Ex Angliae parlamento, quod instat, bonas spes ab aliis non minus quam a regina BohemiaeGa naar voetnoot24 capi video. Credo tamen non fore ibi alcedonia. Erunt querelae adversus episcopos, adversus aulicos. De Turcis quin magni aliquid in christianos moliantur, nemo dubitat ut ex Italis intelligo. Mazarinus ea huc Roma ferre creditur, per quae placari possit cardinalisGa naar voetnoot25 animus. Valet is ingenio et apud hanc aulam gratia. Vidi eaGa naar voetnoot26, quae Excellentia vestra mihi misit accepta a Batavis, super honorum signis et indigetamentisGa naar voetnoot27. Nihil a Gallis responsum super illis intelligo. Veneti perstant in rejicienda paritate: constatque mihi saepe laborasse Gallos, ut Batavis persuaderent dandum aliquid reipublicae tam veteri et quae regna possederitGa naar voetnoot28 possideatque. In primo introitu primaque admissione semper discrimen hic fuit manetque inter legatos regum et Venetos, majus autem inter Venetos et Batavos, quanquam multum in talibus hic variari solet ex usu cujusque temporis. Caeterum comes Licestrius non putat causas esse, cur quae Venetis deferuntur, deferantur et Batavis. Illud certum est, quicquid Batavis concessum fuerit, tantundem postulaturam rempublicam Genuatem, adeo veterem et potentem, item Sabaudum, cui hic maxime favetur, et Ethruscum. Neque ego video, cur multo minoris habendi sint. PoteruntGa naar voetnoot29 vero haec disputationes commode differri, donec Batavi morem exuerint, Suediam et PoloniaeGa naar voetnoot30 posthabendi et Daniae, quae se e Suediae regno reges accepisse non negatGa naar voetnoot31. FoedusGa naar voetnoot32 quod attinet, res mihi videtur impedita, ideo quod aliud in eo propositum sibi habeant Batavi, aliud Suedi laudoque magni cancellariiGa naar voetnoot33 prudentiam, qui eos, si quid proferant, audiri vult, non ambiri. Legatus PolonicusGa naar voetnoot34 adhuc latitat crediturque desideriis ejus obstiturum, quod sponsio ordinum Poloniae, Casimirum principemGa naar voetnoot35 Galliae nihil nociturum exceptionem habeat foederum, quae Poloniae cum domo Austriaca intercedunt, quae quousque pateant ignoratur. Iamjam intelligo Longavillanum transiisse quidem Rhenum, sed subsistere ibi nequisse ob vim hostium. In locum multorum Vinariensium, qui ob non soluta stipendia et offensas alias dilabuntur, alium militem et in id hinc pecuniam postulat. | |
Deus Excellentiam vestram diu salvam, valentem et bono publico utilem praestet. Excellentiae vestrae ad omnia obsequia paratissimus
| |
Lutetiae, 14 Ianuarii anni 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Hagae 11/21 Jan. 1640 mp. |
|