Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4634. 1640 mei 5. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Plurimum debeo Excellentiae vestrae, quod me rerum, quae in istis partibus geruntur, ignarum non patitur. Multo cum gaudio discit haec aula res nostrorum prosperas, quales | |
nunc sunt quae sub imperio marescalli BanneriiGa naar voetnoot2, SlangioGa naar voetnoot3 et ConingsmarkioGa naar voetnoot4 evenerunt. Non dubium est, quin Gallia quam vehementissime expetat productionem federis cum SuediaGa naar voetnoot5 eamque ob rem vel maxime in Suediam it baro RorteiusGa naar voetnoot6, qui multos mecum de eo sermones habuit. Si Suediae rectoresGa naar voetnoot7 non vident se sub exitum ejus federis pacem posse nancisci bonam ipsis, bonam et rei communi Europae, forte prorogabunt fedus additis novis quibusdam conditionibus. Inducias longas credo Galliae non displicituras; multa enim tenent de hoste capta. Suedia etiam per inducias, si non quae tenet omnia, at ea, quae maxime ipsi sunt necessaria, tenere posset atque aliquid pecuniae a Gallis pacisci ad alenda per inducias praesidia. Verum cum Lotharingiam Alsatiamque respicio et res imperatoris Hispanique satis validas, vix est, ut sperem, quod Galli optant posse obtineri, nisi major nostrorum felicitas et a TurcaGa naar voetnoot8 metus infringant satis adhuc feroces hostium animos. Illustrissimus dominus CamerariusGa naar voetnoot9 quae ab Excellentia vestra accipit mihi sedulo significat, quo nomine utrique plurimum me obligatum profiteor. Deus Excellentiam vestram diu servet incolumem. Excellentiae vestrae perpetuo obstrictus
| |
Lutetiae, 1640 Maii quinto. |
|