Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4974. 1640 december 15. Aan G. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Dignum certe splendore sui generis animum habet illustris filiusGa naar voetnoot2 Sublimitatis tuae, qui tantilla officia et quidem summo jure ipsi debita tam aestimat benigne. Non omittam etiam generoso domino CrusioGa naar voetnoot3 inservire in omnibus, quae meae erunt facultatis. Sed haec omnia sunt exigua prae summa ista benevolentia, quam et hactenus in me ostendit Sublimitas tua et nunc recens suis literisGa naar voetnoot4 supra merita mea pollicetur. Non desinam tamen omni modo laborare, non ut me hoc debito liberem, sed ne ingratus sim debitor ac omnibus, qui Sublimitatem tuam ullo contingent propinquitatis aut affinitatis gradu, dabo libentissime consilia, quae potero optima, colloquiis eorum fruar cum voluptate et de profectibus ipsorum gaudebo plurimum. Plus pollicerer, si earum animi dotium, quas illustrissimi D. Gabrielis benignitas mihi tribuit, mihi essem conscius. Sicut vero nulli parco labori, ut ea exsequar omnia, non modo quae legatio requirit, sed et quae ad propagandam nobilissimae Suedorum gentis memoriam pertinentGa naar voetnoot5, ita plurimum laetor | |
nactum me horum studiorum meorum tam aequos interpretes quam sunt ii, quorum res Suedica est in manu; quos omnes ac praecipue Sublimitatem tuam, excellentissime et illustrissime domine, Dei optimi tutelae ac favori toto animo penitus commendo. Sublimitatis tuae cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 15 Decembris 1640. |
|