Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4973. 1640 december 15. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Quae de Belgicis rebus jactata sermonibus scripsiGa naar voetnoot2, non desinunt pingi suis coloribus. Dicitur enim rex Hispaniae, quae ibi possidet, omnia transscribere velle in FerdinandumGa naar voetnoot3, ut ibi pax sit sine ullo contractu, quia cum Ferdinando Batavis nihil hactenus intercedit hostile. Vicissim autem accepturus a Ferdinando Hispanus Constantiam urbesque ac terras vicinas et quicquid juris domus Austriaca in Helvetios Rhaetosque sibi vindicare potest cum parte Tirolis, quae cuncta ad Mediolanensis ducatus tutelam sunt perquam idonea. Ceterum alii existimant non hoc agi, sed LeopoldumGa naar voetnoot4 a rege Hispaniae praefici Belgicis rebus, ut cardinalis HispanusGa naar voetnoot5 ob studia populi militumque suspectus specie praefecturae Portugallicae amoveatur. Causa, cur rex Hispaniae adversus Catalanos ipse non eat, haec adfertur, quod is rex exercitum, quem in Arragonia collegit, imparem credat Catalanorum viribus, praesertim cum eas de propinquo foveant Galli, adjuturi forte sint et Batavi per maritimas advectiones. Certe nulla est res, quae facilius pacem Germaniae adferre possit, quam si Catalani per longi temporis incuriam amissam libertatem vi repetant ituro et ad alias nationes Hispanicas Castellanorum supra se potentiam aegre tolerantes exemplo. Sed haec valde incerta sunt et saepe libertas nova discordiam parit pulchrisque initiis non semper sequentia respondent. Brabantiam et Flandriam sub jugum reddidit aemulatio procerum in Nassavios, deinde odium in Gallos solitos specie societatis ad dominatum properare. Batavorum animis penitus insedere ingentes injuriae, quas quo diutius perpessi fuerant, eo potentia in atrociorum pertinaciam mutata est. Catalanorum multo leviores querelae et, cum absit religionis dissidium, quod nostro saeculo efficacissimum est ad alenda bella civilia, credibile est facile repertum iri in clero maxime et nobilitate, qui sub specioso obtentu pacis et fidei regibus debitae privatas sibi gratias sint captaturi. Haec sunt et plura alia, quae credere me vetant habere Gallos rationes perveniendi ad pacem, nempe qualem vellent. Nam et hostium res adhuc validiores sunt, quam ut cogi possint relinquere Gallis, quae jam hi tenent, et ipsi Galli felicitate elatiores, quam ut remittant armorum praemia. Jam si senserint Galli Suedos aut pacem bonam habere non posse aut etiam certas ob causas nolle, ad conditiones foederis nihil magnum adjicient. Quod si plane foederis prolatatioGa naar voetnoot6 est e re Suedica, sentiam abrumpendas disputationes et tantum tempore, quo duraturum est foedus, bene definito ac constituto, ne usquam pax aut longae induciae fiant nisi de communi consensu, cetera permittenda cardinalis arbitratui, cujus id est ingenium, ut nihil velit videri coactus facere, cuncta autem, quae facit, sibi deberi velit. Haec sunt mea in praesens cogitata, quae quantum valere debeant, tuae Sublimitatis erit judicare, Jam Augustam transiit cardinalis GuenettiusGa naar voetnoot7 Ratisbonam, ut creditur, iturus. Mareschallus HorniusGa naar voetnoot8 Ingolstadii est; ii, qui in praesidio sunt Hohentvilae, ad Altkircham usque excursum fecere. Zwichaviae obsidionem a Saxonicis desertam audimus, Fridbergae urbem a GlenioGa naar voetnoot9 | |
captam, arcem defendi. Cetera belli iis, qui et locis et notitiae rerum propiores sunt, nuntianda relinquo. Neque de Helveticis Rhaeticisque rebus addam quicquam, quod illas diligenter persequatur MarinusGa naar voetnoot10 dignus tuae Sublimitatis cura. In Italia indutiae nunc etiam sunt, sed volunt Galli nos credere eas abruptum iri. Cum pontifice regi bene convenit. Deus res Suedicas et totius orbis christiani bono ponat in loco simulque, excellentissime et illustrissime domine, tuae Sublimitati in eo primas gloriae partes assignet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 15 Decembris 1640.
Antonius SarmientusGa naar voetnoot11 a rege Hispaniae it Bruxellas visurus, an aliquid cum Batavis agi possit. Legati Catalanorum Madritium missiGa naar voetnoot12 suspecti sunt universitati Catalanorum vetitique intra fines reverti. LeganesiusGa naar voetnoot13 multum militem legit in Germania et apud Helvetios. Archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot14 duas naves hostiles cepit. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|