Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4552. 1640 maart 10. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Mi frater, Non intercedo, quominus aut CorcellioGa naar voetnoot2 aut CorvinoGa naar voetnoot3 dentur in manus illa de Fide et operibusGa naar voetnoot4, modo ne det librarioGa naar voetnoot5 nisi editis illis de AntichristoGa naar voetnoot6. Multum enim vereor, ne conspiratione hominum sua somnia detegi nolentium opprimatur opus utile, cujus edendi spe jam totum annum lactor. Inter eos autem qui abortum fieri hujus foetus velint esse et D. VossiumGa naar voetnoot7 miror doleoque. Quid Gentium TheologiaGa naar voetnoot8 cum Antichristo? Sed esto. Sentiamus diversa. Dicamus quisque nostras rationes. Pii, eruditi, remoti a factionibus judicent. Unde haec cogitatio D. Vossio venerit, non satis video. Sed puto ab aula ei insusurrari nociturum liberum suorum fortunis, si talibus scriptis faveat. Contra gratiam illi paratam, si de alieno corio ludat. Quare utamur posthac Corcellii et, si opus sit, etiam Corvini opera. Nostra ad DecalogumGa naar voetnoot9 jam septem sunt dies, cum ad te misi in fasciculo ad D. SpiringiumGa naar voetnoot10, cujus hac in re benignitate utor, donec uxorGa naar voetnoot11 advenerit. Gratias autem tibi habeo, quod et chartas nostras servas tam diligenter et quod praescriptum edendi ordinem secuturum te promittis. Prodiere jam hic iterum Apologeticus nosterGa naar voetnoot12, Disquisitio an Pelagiana sint dogmata, quae eo nomine traducunturGa naar voetnoot13 ac postremo liber de Veritate Religionis ChristianaeGa naar voetnoot14 cum luculenta accessione. Ejus exempla aliquot misi jam ad TreseliumGa naar voetnoot15, qui ad te mittat. Tu distribues compacta vel soluta ut optimum videbitur. Sed monendus es in ipsis erratis errata commissa, quae abs te vel filio meoGa naar voetnoot16 velim calamo corrigi. Nam secundo errato pro | |
‘genere’ ponendum est ‘humano generi’, et quae etc. Numerus quoque ibi corrigendus ut sit 220 pro 210. Non longe a fine erratorum ponendum ‘Sabbathoth’ pro ‘Sabbatnoth’. De consuetudine Parisiensi jam bis scripsiGa naar voetnoot17 neminem esse, qui quicquam audierit de illo discrimine, penes institutum an penes alium reperta sit charta. Imo plerunque institutis eas servandas committi. Id omnes uno ore testantur. Princeps electorGa naar voetnoot18 captivus manet. Vale cum parentibus, uxore, liberis, amicis. Tibi obligatissimus frater
| |
10 Martii 1640.
Si ita aut delicatus aut anxius est D. Vossius, vereor, ne in illas ad Decalogum plura inveniat non plane ad palatum eoque magis, quod ea tractatio ad argumentum, quo de scribit, propius accedat. De LucanoGa naar voetnoot19 autem et poematisGa naar voetnoot20 quid erit et an Tacitus cum notisGa naar voetnoot21 alicubi recuditur? Haec ubi scripseram accipio a Corcellio totam editionem περὶ Ἀντιχρίστου satis nitidam, quanquam parvis literis. Restat, ut distrahatur liber et eruditorum advocata a nobis judicia intelligamus. Errata praeter ea, quae misi antehac in sequentibus haec notavi: p. 19, 1. 23: Σίμωνος; p. 26, linea ultima: אתעמש id est, ponendum mem pro he; p. 41, lin. 15: XX. C; p. 45, lin. 30: S, nempe ut majuscula satis litera Latinis scribitur. Adde p. 13. lin. 6: Iosephum; p. 25. lin. 18: Christo; p. 32, 1. 13: הארא; p. 48, lin. 29: Act. XVIII. 2; pag. 50, lin. 15: concessa; p. 53, lin. 11: dividetur. Sunt et minora, quae nihil opus erit annotari, sed si altera instituatur aliquando editio, debebunt corrigi: p. 17, lin. 20 delendum punctum post ‘turpitudinis’; ib. lin. 31 post ‘Augustinus’ coli nota pro puncto; p. 21, lin. 57 comma post servari, non post Evangelium; lin. 34: nota interrogationis post ‘ediderunt’; p. 32, lin. 24: ‘sed’ nempe minuscula; p. 40, lin. 32: ‘de’ nempe D minusculo; p. 44, lin. 32: Graeca; p. 53, lin. 28: post ‘Vandalio’ puncti nota. Etiam in p. 45: ΟϒΛΠΙΟΣ majusculis scribi debuit. Putem et rectius facturos fuisse Blavios, si nomen suum omitterent, ut quam minimo cum praejudicio legeretur liber. Velim autem quamprimum exempla in Angliam mitti et huc quaedam. In primis pagellis nescio an hoc annotaverim: p. 8, 1. 8: ἑνὸς ϰαὶ ἀγνοίῳ; lin. 20: ϰαίτινας; lin. 21: εὐδαιμονίαν. Miror me in catalogo librorum editorum in Belgica anno 1639Ga naar voetnoot22 invenire Lucanum | |
quasi nunc editum cum notarum mearum parte nunc primum prodeunte. At ea pars jam diu est, quod tibi dicata exiitGa naar voetnoot23. Cur decipiunt lectores? Et cur non potius, quod levi impendio fieri poterat, notas, ut volui, recudunt? quae haec est impostura? Velim scire, quot exempla edita sint τοῦ περὶ Ἀντιχρίστου. Deinde, qua forma Blavii parent edere annotata ad Novum TestamentumGa naar voetnoot24. |
|