Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4523. 1640 februari 25. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Gaudeo post anni totius dispendium nescio unde ortum, certe non a veri amantibus, edi coepisse commentationem non inutilem ad loca, quae de Antichristo agunt aut agere putanturGa naar voetnoot2. Forma est sane exigua, sed non inelegans, ut ex prima paginarum ogdoade ad me transmissa cognovi. Ejus ogdoadis errata mitto, ut aut calamo corrigantur aut ad | |
calcem annotentur. Velim autem septimo quoque die per CorcelliumGa naar voetnoot3 aut BlaviumGa naar voetnoot4 mitti ad aliquem amicorum, qui Hagae sunt, impressas pagellas, ut tu sub fasce aut D. SpiringiiGa naar voetnoot5 aut, ubi aderit, uxoris meaeGa naar voetnoot6 eas ad me mittas. Ego vero errata remittam. Interest enim operis, ne ejus auctor imperitus credatur. Velim autem typographum festinare, quantum fieri poterit, ne qua impedimenta interveniant. Ea una re amicitiam meam emereri potest. Tum vero, quot exemplaria praelo subjiciat, scire cupiam. Est et aliud in quo me adjutes velim. Versor nunc in historia rerum Salomonis. Disputant eruditi, ubi sit Ophir, in Asiane, ut censere videtur JosephusGa naar voetnoot7, an in Africa, id est inter sinum Arabicum et caput Bonae-Spei, ut alii; nam de America non est credibile. Veritas per notas indaganda est. Advehebatur ex Ophir non aurum tantum et argentum I Reg. IX, 28; X, 11 et 22Ga naar voetnoot8, sed et lapides pretiosi, ebur et similia ibidem 22. Quaeras igitur rogo ex iis, qui eas terras novere, in qua parte haec reperiantur et ubi, puta in Sofala, Mosambica aut alibi. Id ubi noverimus, conjectura deinde assequemur, quae sint ligna Algumim X, 11Ga naar voetnoot9, quae varie exponunt, quidam corallia, alii ϑύϊνα, alii πευϰήν; praeterea םײבךGa naar voetnoot10 sintne pavi an psittaci an, ut Josephus vult, struthiones an simiorum genus quoddam, ut volunt alii. Sunt qui putant non longe ivisse naves Salomonis, sed adiisse insulam aliquam ipsius sinus Arabici sive maris Rubri, quam alii Ὀρφῆν insulam nominant, alii Sapphirinam, quod non longe abest ab Σοφίρ, qua voce hic LXXGa naar voetnoot11 ac JosephusGa naar voetnoot12 pro Ophir utuntur. Haec scripseram, cum literas accipio tuasGa naar voetnoot13, quibus inter alia LoniumGa naar voetnoot14 venisse significas. De quo gaudeo et gratias ago quod tam benigne operam polliceris tuam, ut edantur nostra tam ἀνώνυμα quam nomen habentia idque praescripto ordine. Itaque simul illa de Fide et OperibusGa naar voetnoot15 praelo subjici coeperint, mittam quae sunt ad DecalogumGa naar voetnoot16. Cancellarius FranciaeGa naar voetnoot17 nunc Cadomi est, cujus urbis non erit quam Rhotomagi conditio melior. Inde in Armoricam Britanniam iturus est. Illa decem millia puto scribi ad fovenda arma Leodiensium. Batavi vestri, nec enim mei ultra, magnos animos capiunt de navali successuGa naar voetnoot18. Ut eorum legati a regiis legatis titulo Excellentia salutentur, non obtinebunt, non magis quam Genuates. Venetorum alia est ratio ob regna, quae possederunt aut possident, quanquam | |
vera causa, quae eos regibus poene - non enim ex toto - aequavit, est opera navata pontificiGa naar voetnoot19 contra Fridericum BarbarossamGa naar voetnoot20. Suedi nostri Coloniam non mittent, sed Hamburgi de pace loquentur et audient consciis tamen Gallis. Anglia arma multis de causis in parato habere debet, nam et cum Scotis nondum est completum negotium et metuitur, ne id malum contage in Angliam serpat. Cum Gallis spero invenietur concordiae ratio, in qua re legati omnes laboramus et citra paucos dies ex mandato reginae nostraeGa naar voetnoot21 regem compellabo. De Hellenistico sermone mecum sentiunt et eruditi senatores et utriusque partis theologi qui hic sunt. Id mihi placet. Nam τὸ γὰρ μηδὲν ἄγαν, ἄγαν με τέρπειGa naar voetnoot22. Deo gratias ago de restituta patriGa naar voetnoot23 valetudine: ipsi vero, matri nostrae uxorique tuae pro faventibus votis, quibus paria facio. NaeldwyckiusGa naar voetnoot24 ut video id agit, ut possessionem trahat ad finitum usque judicium. Apochas VentidiiGa naar voetnoot25 scriptas manu invenietis Amstelodami apud Matthiam HeufdiumGa naar voetnoot26. De illa exceptione, nisi charta penes institutum reperiatur, nihil hic scitur. Hic nemo permittitur manum in controversiam trahere, nisi inscribatur falsum, sub poena talionis. Vale, frater optime. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 25 Februarii 1640.
De Lucano et PoematisGa naar voetnoot27 siquid est, rogo norim; et si editur cum notis TacitusGa naar voetnoot28. Fasciculus ille, quem Lonius ad uxorem attulit, a vobis aperiri poterit sine ullo malo. |
|