Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4522. 1640 februari 24. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Cum quotidie interpellem admissionibus praepositosGa naar voetnoot2, ut a rege audiar, nihil adhuc impetro; sed spe sustentor, simul arthritis regis nonnihil remiserit, fore ut reginae nostraeGa naar voetnoot3 mandata pro electoris PalatiniGa naar voetnoot4 libertate explicem. Sunt qui putent ideo me differri, quod sperent Galli, antequam audiar, aliquid a principe Palatino expressuros, ut, ubi id obtinuerint, dimittant eum velut sponte, non autem ad externas preces monitusve. Illustrissimus D. comes LicestriusGa naar voetnoot5 plane nihil agit. Vetitumque sibi dicit agere quicquam, antequam in libertate sit princeps elector. Armorum interim paratus in Anglia strepit, incertum in quos. Et vereor, ne legati HispaniciGa naar voetnoot6 isthuc adventus cuncta reddat suspectiora. Nunc maxime me turbant confectae certo in Italia induciae ad pacem usque mansurae. Si quae in Italia et Tiroli sunt copiae cum illis ad Constantiam et Bavaricorum parte in Brisgoiam Alsatiamque se injiciunt, vix quisquam est, qui extra Brisacum quicquam speret posse defendi diu. Sed ego cum cogito, quantum intersit imperatoris, quantum etiam Hispani ad quem illa haereditas devenire posset, aliquando purgare ab hostibus Bohemiam vicinasque terras, multum metuo, ne illa ab Italia depulsa tempestas in BanneriumGa naar voetnoot7 irruat. Terret adhuc Italiam TurcaGa naar voetnoot8 eaque res vel maxime pontificem et Italos principes movit, ut inducias, quas dixi, festinarent. Sed nec minus Polonia sibi a Turca metuit misitque ConstantinopolimGa naar voetnoot9 visum quae ibi sit animorum constitutio. Si Suedia nihil adhuc respondit landgraviaeGa naar voetnoot10, ipsa autem, nisi de Suedica societate certa sit, Galliae se illigare cunctatur interimque hostilibus in Caesarianos abstinet, quid magni ab ea parte exspectare Vinarienses possint, non video. Quare credibile est et | |
landgraviam et NeoburgicumGa naar voetnoot11 et LuneburgicumGa naar voetnoot12 suorum tantum finium securitati consulturos ac speculaturos fortunam bellantium; ea prout ceciderit, ita consilia capturos sibi. Quae omnia cum MelandriGa naar voetnoot13 ingenio, cujus mentionem facit Excellentia vestra, non male conveniunt. Et eo jacto fundamento alia superstruere poterit ArnimiusGa naar voetnoot14. At vero sapienter haud dubie facietGa naar voetnoot15 princeps Arausionensis, si landgraviam poterit ad arma impellere simulque alere motus Leodiensium. ConingsmarckioGa naar voetnoot16 QuerfurtumGa naar voetnoot17 aliaque Misniae oppida cessisse laeti hic omnes audimus. Dubitatur, an eum insecuturi sint Bavarici, qui ad Wetteram se tenent. Nam Longavillanis quidem ab iisdem Bavaricis hactenus nocitum est nihil. RosaGa naar voetnoot18 ad Unbergam, ad Lollerum NassaviusGa naar voetnoot19 esse scribitur; TubadeliusGa naar voetnoot20 autem in libertate, mortuo fratreGa naar voetnoot21, quae fama quosdam deceperat, ut ipsum mortuum crederent. FeuqueriiGa naar voetnoot22 res nondum plene confecta est. Iamnunc literas ab Anglia accipio, quae mihi spem faciunt, componendi negotii cum Scotis; quod sane pervelim, modo eodem tempore liberetur Palatinus. Alioqui, sed nihil opus male ominari. In Bohemia rem ad praelium venturam non arbitror, nisi multum creverint caesarianorum copiae. Quae D. SalviusGa naar voetnoot23 non minus ad me quam ad Excellentiam vestram scripsitGa naar voetnoot24 de Suedorum proposito hic, quantum utile est, vulgare non omitto; ita tamen ut non taceam vereri me, ne novae istae induciae novas quoque in istis deliberationibus adferant difficultates. MoguntinusGa naar voetnoot25 ad BavariGa naar voetnoot26 exemplum laborat, utGa naar voetnoot27 Gallico favore a belli incommodis liberetur. In rebus Batavicis non multum adhuc apud Anglos profectum intelligo. Verbis verba redduntur. Disco in Tiroli copias hostium nunc esse duo peditum millia, equites octingentos. Aiunt autem qui in illis sunt locis vere appetenteGa naar voetnoot28 futura XII millia peditum, equitum tria. Ad hos accedere poterit exercitus Hispanicus, qui ad Salzam fuit. Senatus Mediolanensis instat apud regem Hispaniae, ne reddat Bagnoscum et alia Sabaudiae, quae olim Mediolanensis territorii fuere, cujusmodiGa naar voetnoot29 terrae multae sunt sub EthruscoGa naar voetnoot30, Venetis, ParmensiGa naar voetnoot31. | |
Helvetii vehementer inter se incenduntur libris theologicisGa naar voetnoot32. In re AmriniGa naar voetnoot33 nihil fiet: nimis multos ibi fautores habet et ipse et principes SabaudiGa naar voetnoot34. CCC millia scutatorum ab Hispano Constantiam pervenere, multum et Lucernam, portiunculae de Americana classe. Aiunt hic LongavillaniGa naar voetnoot35 copias esse quinquies mille pedites: equites ferme totidem. Concessum eis receptum in terras Casselienses. Propositum Vinariensibus cis Rhenum se referre in terras Trevericas et Colonienses. Mulcta nobilitatis Normannicae est DCC millia florenorum. Opus tamen erit aliquo milite ad tutandam quietem tum Normanniae, tum Britanniae Armoricae. Abbas MonsonusGa naar voetnoot36 mittitur ad animandos Leodienses. RanzaviusGa naar voetnoot37 hic exspectatur. Princeps elector non bene valuit, nunc habere se melius dicitur. Dunquercanae naves, quae cum milite in Hispaniam ivere, numero sunt XXV. Illustrissimus comes Licestrius adhuc hic subsistit accepto quamvis a suo rege magisterio equitum. De induciis Italicis video nunc iterum esse qui dubitent. Addunt ii locum quendam prope Casale obsideri ab Hispano. Princeps Senzae NeapolitanusGa naar voetnoot38 nuper per PussolumGa naar voetnoot39 quendam jussu legati HispaniGa naar voetnoot40 abstractus ab una ecclesiarum Romae Neapoli capite truncatus est et ibidem eodem tempore abbas quidamGa naar voetnoot41 suspensus in abbatico habitu. Romae X millia florenorum promissa pro capite Pussoli. Multo plus pecuniae pro capite cardinalis BarbariniGa naar voetnoot42 promisit praefectus Neapolitani regniGa naar voetnoot43. Deus cuncta ad bonam pacem, quae omnibus christianorum armis proposita esse debet, dirigat et Excellentiam vestram omnesque ei caros paterna bonitate tueatur ac prosperet. Excellentiae vestrae perpetuo observantiae cultu devinctissimus
| |
Lutetiae, 24 Februarii 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|