Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4499. 1640 februari 2. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Vir mihi πρῶτε τῶν πρῶτων, Laetor non displicere tibi consilium nostrum de edendis, quae parata habemusGa naar voetnoot2. Scis, quid posteritati debeamus et quanta sit saepe post mortem, quam exspectare semper debemus, haeredum negligentia. Rogo igitur te, quem semper amicorum optimum reperi, ut in hac re me adjutes et, si BlaviusGa naar voetnoot3 moras interjiciat, etiam eorum, qui in magistratibus sunt nobisque favent, auctoritate utaris. Mire enim gestio hoc velut voto liberari. Nostra de Iure Belli ac PacisGa naar voetnoot4 cum uberrimis annotatis accessionis vice non patiar edi, nisi praecesserit editio quorundam libellorum, quibus bono consilio nomen meum subduxi, deinde et Annotatorum in Novum FedusGa naar voetnoot5. Ad quae praelo subjicienda ubi ventum fuerit, velim ea abs te legi et mihi scribi, si quid putes παραϰεϰινδυνουμένον aut alia quavis ex causa mutandum, ut tua sententia visa meam illico perscribam. Tuum de IdololatriaGa naar voetnoot6 opus video plura complecti quam putaram. Eo avidius exspecto, ut prodeat, non dubitans, quin ut ex tuis soleo, etiam inde aliquid, imo si alia negotia non obstent, plurimum possim proficere. De secundo praecepto egregia sunt quae annotasGa naar voetnoot7. Tamen IosephusGa naar voetnoot8 et LXX me movent, ut putem fuisse qui utrunque crederent interdici et γλυπτά facere ulla et picturas qualescunque animantium, sub quo nomine etiam sidera comprehendo. Ea de re si quid habes aut etiam ManassesGa naar voetnoot9, praeter ea, quae in vulgus edidit, cupiam scire cum primo vestro commodo. Manassi ex animo opto, omnia bene procedant, doleoque eum rebus suis urgentibus tam longe a nobis abigi; consului eum aliquoties nunquam sine meo fructu. Pro his beneficiis si vicem possem rependere, facerem id perlibenter. Ego vero homines Amstelodamensis synagogae putaram esse et divites et liberales. Nunc in hoc me video falli. In altero an verum dicant, an pauperiores quam sint credi velint ad vitandas capitationes, nonnihil dubito. Annum et hunc et sequentes multos lectissimae conjugi tuaeGa naar voetnoot10 eruditissimisque filiis felicem precor. Vester ut esse debeo
| |
LutetiaeGa naar voetnoot11, II Februarii MDCXL. | |
Illud forte non abs re addam ad quaestionem nuper propositam in siclis Hebraeorum nullas esse animantium effigies. |
|