Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4464. 1640 januari 11. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Hodie ex filio tuoGa naar voetnoot2, qui Amstelodami nunc est, laetus intellexi decretum tibi esse tam multa magnaque, quae parata habes excudenda, typographis dare eaque occasione non pauca de BlauwiisGa naar voetnoot3 sumus collocuti, inque his, ut tam foede tot annos MeursiumGa naar voetnoot4 eluserint tandemque, nempe post septennii circiter moram, urgenti mihi promissa responderint se de operibus ejus edendis mutasse sententiam et paratos esse omnia mihi remittere, quae huc, ut ederentur, misisset. Scripsi id Meursio, qui non multo post hac vita ereptus. Quo tempore et Hardervici excessit Isacius PontanusGa naar voetnoot5. Utrumque fuisse Danici regis historicum puto te non ignorare. Ad typographum ut redeam: uterque Blauwius paratissimus est recudere commentarios tuos de Jure pacis et belliGa naar voetnoot6, sed censet filius, quod aequissimum, si tradi sibi velint luculentam illam operis accessionem, aliorum etiam editionem suscipere oportere. Non abibit hinc filius, quin quo animo sint cognorit. Quare de eo nunc amplius non addam gnarus fideliter omnia filium ad te perscripturum. In nostris de Theologia gentili et Physiologia ChristianaGa naar voetnoot7 perventum ad serpentium naturam cultumque; quibus σὺν ϑεῷ illa de insectis subdam, ut sic absolvam, quae ad animalium naturam pertinent. Ante eam partem praemisi tamen de cultu angelorum et animarum, tam de natura cultuque corporum coelestium, elementorum et τῶν μετεώρων, quatenus ex mirandis eorum ad Deum ascendimus. Ea puto intra menses tres summum habebis. Tum paulum strigabo et interquiescam, sed mente ea, ut deinde alia divulgem, | |
quae nonnisi limam aliquam exposcant. Placet enim consilium, quod dedistiGa naar voetnoot8; fortasse tamen praevertet tertius memorati operis tomus, in quo agendum mihi de stirpibus et fossilibus, ut ita totam rerum naturam absolvam; quatenus quidem sufficit instituto meo. Item de affectionibus rerum corporearum in Deorum numerum relatis. Nam absque hac parte mutila fuerit historia de Gentium Diis. Ac denique de symbolica Gentium Theologia, sive de simulachris ac ritibus sacris eorumque causis. Atque in hac demum parte agendum mihi vides de quaestione, quam super praecepto secundo moves. ManassesGa naar voetnoot9 quidem arbitratur ו illud nec copulativum esses nec disjunctivum, sed paragogicum, ut sententia sit: non facies tibi sculptile ullum, cujuscumque illud habeat similitudinem. Hoc colligit ex eo, quia Deut. V. 8 illud ו omittitur. Scriptum enim: הנומת־לכ לספ דל השעת־אלGa naar voetnoot10 quod Arias etiam MontanusGa naar voetnoot11, ϰατὰ λέξιν reddit: non facies tibi dolaturam omnis effigiisGa naar voetnoot12. Ac similiter coepit OnchelosGa naar voetnoot13 in paraphrasi ChaldaeaGa naar voetnoot14, cujus sic verba FagiusGa naar voetnoot15 expressit: non facies tibi imaginem, cujuscumque similitudinis, eorum quae sunt in coelis, etc. Chaldaice est: םלצ תומד־לכGa naar voetnoot16 quod conveniens Hebraeo reddas: sculptile omnis similitudinis. Sane Chaldaeis אמלצ non ‘imago’ modo, sed et ‘statua’, ut in lexico suo Chaldaico reddidit BuxtorfiusGa naar voetnoot17. Utcumque id est, videmus et Chaldaeum paraphrastem illud ו neglexisse. Censeo itaque, si nudis insistamus verbis, non interdici eo praecepto picturam, sed sculptilia duntaxat; nec intercedo, quominus judaei, sive israelitae potius, in vexillis suis signa habuerint animantium, ut rabbini annotarunt ad Num. II. 2Ga naar voetnoot18, ubi de israeliticis vexillis ac signis. Sed utcumque non exprimantur picturae praecepto secundum Hebraeos secundo; satis aliunde liquet et Dei picturam prohiberi et cunctas cultus gratia effictas. De his se scripturum ad te receperat Manasses. Verum ut anticiparem pauxillis istis, effecit quod, ne more meo de die in diem differret, metuerem. Plane enim alia quam studia animo agitat Lusitanis nihil ob paupertatem synagogae doctori suo persolventibus. Nempe si judaeis fides - ut videntur mihi verum dicere - sese in urbem receptis, nostri illis esse familiares, negotiatio etiam saepe communis, ut facile fuerit nostris omnes eorum artes bonas, malas cognoscere. Sed nostri vel ad clavum sedent vel eos habent favitores et amicos. Quare non operosum fuit, siquid periculi vel apud nos vel in Hispaniis etiam oboriretur, illis in luto relictis vel profunda potius palude, emergere opera eorum, qui et his et terris aliis plus possent. Manasses igitur Brasiliam cogitat, ut istic fortasse quidem | |
doctorem agat, sed praecipue tamen mercaturam exerceat. Non parum studia amat et gloriam sitit, sed res familiaris suadet, quod dixi. Nec enim est magna in re. Et jam ab Arausionensi principe commendatitiasGa naar voetnoot19 accepit ad negotiationis Americanae praefectos. Devotissimus Dignitati tuae
| |
Amstelodami, MDCXL. Kal. Jan. sed St. V.
Planeque ineuntem hunc annum et tuae illustri familiae et nostrae, tibi tuisque aeternum addictissimae, prosperum ac foelicem exopto. |
|