Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4561. 1640 maart 17. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Accepi literas tuas datas 5 MartiiGa naar voetnoot2; ego jam pagellas de AntichristoGa naar voetnoot3 acceperam. Quo magis miror ad te nondum eas pervenisse. Ac sicut veritas factioso hoc tempore multos inimicos habet, metuo, ne cum abortiva non processerint, partus stranguletur; quod ne fiat, et te et si qui verum amant obnixe rogo. Statim in tabernis prostet, mittatur et huc et in Angliam, judicia audiamus. De erratis scripsi antehacGa naar voetnoot4. Nunc exactissimum tibi indiculum mitto, quem vel meis impendiis excudi, addique velim exemplis saltem iis, quae amicis dabuntur. Feci ego jam idem in erratis de Veritate Religionis ChristianaeGa naar voetnoot5. Nam quia nova in erratis errata erant, pagellae quaedam male indicatae, quaedam a me praetermissa, congeriem emendandorum alteram feci excudi, quam rogo addas iis exemplis, quae primo tempore ad te pervenient a TreselioGa naar voetnoot6. Poterit haec pagella supponi ei, quae errata continens libro cohaeret, et cum praecedentibus paginis conglutinari. Liber is hic bene excipitur. Quidam vir nobilis et novam adornat versionemGa naar voetnoot7. | |
De Anthologia nostraGa naar voetnoot8 adhuc haereo, dandane et illa BlaviisGa naar voetnoot9, ut excudant, ubi et annotata ad N.T.Ga naar voetnoot10 et de Iure Belli ac PacisGa naar voetnoot11, post ista minora, absolverint, an utendum mihi eorumGa naar voetnoot12 opera, qui hic se offerunt. Utrubicunque autem edetur, cupio edi ea forma, qua StobaeanaGa naar voetnoot13, et non dissimilibus typis. Addi autem indices titulorum in alphabetum digestorum, poetarum assignatis locis, ubi cujusque epigrammata reperiantur, eorum, ad quos vel de quibus scripta sunt epigrammata, alium geographicum, in quo sint terrarum, urbium, montium, pontium, fontium, fluminum, palatiorum, balneorum, nomina, praeterea alium, in quo sint historiae omnes et philosophica additis interdum et aliorum auctorum locis, ubi eadem inveniuntur, ad quam rem valde utilia esse possunt quae ad haec epigrammata attulit BrodaeusGa naar voetnoot14, vir sane doctus. Haec indicum accessio opus faciet et spectabile et lecturis perutile. Continet enim et Graeciae et imperii Romani res omnes nobiles plusquam per annos mille, ut in praefatione ostendiGa naar voetnoot15, quae et ipsa lucem et commendationem adferet operi. De OphirGa naar voetnoot16 BarreriumGa naar voetnoot17 vidi. Tamen rogo, et alios consulas illorum locorum gnaros exploresque, an Barrerio consentiant aut aliquid adferant probabilius, praesertim de Africa. Pro pace communi vota facio cum omni Galliae populo. Et Suedia exhausta hominibus et vincendo quoque attrita respirare desiderat. Inter Galliae Angliaeque reges amicitiam nonnihil laesam restituere laborant hic multi. Neque falluntur, qui ea in re meas partes non postremas putant. Sed utrinque mire obstinatus est animus Anglis blandiri nolentibus, Gallis autem ferocioribus quam ut minis adacti quicquam faciant. Cum legatus AngliaeGa naar voetnoot18 nihil nobis in hac re consilii dare possit tacere jussus quamdiu electorGa naar voetnoot19 erit in captivitate, exspecto, ecquid faciendum putet regina BohemiaeGa naar voetnoot20, id ipsum diligenter secuturus. Literae reginae nostraeGa naar voetnoot21 minaces sane non sunt; sed promtum animum ad sublevandum electorem satis demonstrant neque ego quicquam praetermisi, quod regis misericordiam erga afflictam domum excitare possit. De Trapezitico Foenore librumGa naar voetnoot22 videbimus. Caeterum in mutuo id agi, ut dominium transeat, quomodo negari possit, non video. Neque enim ex mutuo datur vindicatio. Potest quidem idem reddi, sed hoc praeter propositum est contrahentium. Alioqui commodatum esset. In aliis autem contractibus si res perierit, succedit aestimatio, sed in subsidium, non | |
quod id principaliter actum sit. At non putatur inter modos acquirendi dominii mutuum, sed nec solutio, quae tamen pecuniae dominium transfert. Causa est, quod haec commodius in contractibus dicuntur. Alienari non possunt res ecclesiae, nempe res soli et donaria. Sed nimis diu te a foro detineo. Deus te cum parentibus, uxore, liberis servet. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 17 Martii 1640.
Spargitur hic libellus maledicentissimus contra cardinalem tanquam schisma a Sede Romana molientemGa naar voetnoot23. Objicitur illi inter caetera, quod veritatem christianam sinat doceri ab iis, qui in ecclesia non sunt. Virorum doctissimorum hic et senatorum et aliorum favens de libro nostro pro Veritate Religionis Christianae judicium et adsecuta regia auctoritas efficient, puto, ut VoetiumGa naar voetnoot24 pudeat eum librum habere pro mahumetistico aut sociniano. Velim scire, cujas et cujus eruditionis sit ille Cyprianus ReineriGa naar voetnoot25, de quo scribisGa naar voetnoot26. Annotata nostra ad Novum Testamentum ubi edentur, velim primam probaturam paginarum deferri CorcellioGa naar voetnoot27, ultimam VossiisGa naar voetnoot28, qui operam suam ultro offerunt. Si quis horum aberit aut impeditus erit, putem succedere posse CorvinumGa naar voetnoot29, qui et ipse se obtulit. Cogita, quaeso, quid expediat nobis et publico. Multis de causis expeto, ut mearum omnium editio properetur quantum fieri poterit. 1640Ga naar voetnoot30. |
|