Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4562. 1640 maart 17. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Advenerunt Finale, portum Italiae, quatuor Hispanorum millia eorum, qui ad Salzam fuerunt; exspectantur sex alia. Hi, si indutiae per Italiam non constituuntur, ibunt contra Casale aut arcem Taurinorum eritque periculum aut huic aut illi loco, si id fiat, priusquam creverint, quae illic sunt, Gallorum vires. Quod si Italiae quieti per indutias consulitur, effundet se in Germaniam ista tempestas. Sunt hic rumores de indutiis universalibus, quas offerat Hispanus. Mihi neque Hispani neque imperatoris res eo videntur esse redactae, ut pati possint tantas armis quaesitas possessiones penes Gallos relinqui, nisi forte a TurcaGa naar voetnoot2 metus eos percutit. Tum vero cardinalis Riceliaci animus, si recte conjecturam facio, si modo Suedicam et Hassicam societatem retinere poterit - Batavi enim plane appendix sunt Galliae - ad bellum ducendum erit pronior, quod id et securitati ipsius et utilitatibus honorique amicorum ejus inserviat. | |
EnckefortiusGa naar voetnoot3 in libertate est cum FeuquerioGa naar voetnoot4 commutatus. Dicit autem se WaertioGa naar voetnoot5 impetrasse, ut venari ei liceat in Silva Vincennensi, ut aliquem ad amicos suos possit mittere, ut libertatem recipiat; si eam Hornio mareschalloGa naar voetnoot6 parare possit, qua tamen de re mihi nihil publicitus significatum est. Libellus quidam maledicus in cardinalem Riceliacum scriptus estGa naar voetnoot7, quasi patriarchatum sibi, Gallicanae autem ecclesiae secessionem a Sede Romana molientem. Cancellario etiam FranciaeGa naar voetnoot8 et BulionioGa naar voetnoot9 non parcit is liber. Scriptor adhuc quaeritur. Et in Brabantio jesuitae palam adversus libertates ecclesiae Gallicanae scripseruntGa naar voetnoot10. In electoris PalatiniGa naar voetnoot11 negotio nihil proficimus ob duritiem regum, alteroGa naar voetnoot12 libertatem sine conditionibus dare nolente, alteroGa naar voetnoot13 ad conditiones surdo, quamdiu libertas electori data non est. Videbimus, si quid ad leniendas has asperitates comminisci poterit Bohemiae reginaGa naar voetnoot14, eique obsecundabimus. Propositum Gallis fuit posse eo perduci electorem, ut dicat nihil sibi fuisse propositum, quod in fraudem esset regis ac foederatorum. Foederatorum omnem in hoc negotio mentionem Galli rejiciunt. Longavillanus duxGa naar voetnoot15 aegrotavit; dicitur revalescere. Hispani, qui in illis sunt locis, coeunt ad recipiendam Bingam et Creutznacum. Princeps CasimirusGa naar voetnoot16 fratrem regiumGa naar voetnoot17 non vidit; parat se itineri cum legatoGa naar voetnoot18. Vultum habet, partim et mores gentis Austriacae, quae ipsi maternaGa naar voetnoot19. Vicecomes TurenaeGa naar voetnoot20 ad Conum, quod inter Taurinos et Villam Francam est, equites nonnullos hostium cecidit. Ad Norimbergensem conventum misit LuneburgicusGa naar voetnoot21. Dicitur is conventus pecuniarum, quae de Germania exactae sunt, rationes petere a BavaroGa naar voetnoot22, quod is non tam Germaniae quam suas res agere videatur. Erfurdiae praefectusGa naar voetnoot23 exiisse dicitur ut QuerfortoGa naar voetnoot24 et Masfeldo a SaxoneGa naar voetnoot25 obsessis subveniat. Bavaricus miles in hiberna rediit. Galli et Rinfeldum muniunt et commeatus colligunt alendis praesidiis vicinis. Pergunt dilectus tum in Tiroli, tum in Bavaria missis utroque ab hoste pecuniis. Mitto quae Rhaeti dixeruntGa naar voetnoot26 in Helvetiorum conventu contra Gallos. Non dixerim eos mentiri omnia, sed profecto ingenti molimine nihil aliud quam mutarunt malum. | |
Si BannerioGa naar voetnoot27 res prosperas largiatur Deus, id plurimum ad pacem adjumenti erit, quam bonam det nobis Deus, ac tuam, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem servet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 7/17 Martii 1640.
Spargitur ab aula rumor electorem Palatinum liberum fore cis paucos dies. Deus faxit, ut id fiat poenitendis neutri legibus. Dicitur aliquid signasse, quod quale sit nescitur. Bajulus VenetusGa naar voetnoot28 quam citissime jussus ire Constantinopolim cum pecunia omni promissa et auctuario aliquo. Ipse sultanusGa naar voetnoot29 ivit Adrianopolim. Galli ob crimina captivos omnes ad remigia mittunt, pontes faciunt ex funibus et scirpis, sexaginta molas portabiles ad faciendam farinam, multum commeatus congerunt in Metim, Abbatisvillam et Ambianum. Videtur hostis mari aliquid contra Galliam tentaturus. Pro Normannia maxime timetur exasperato ut ante seditionibus, ita nunc poenis populo, et incerto quid velit Anglia. Augetur Gallicus in Burgundia exercitus; pecunia Basileam e Gallia advenit ad DCCL millia francorum; exspectatur alterum tantum. Ex Creutznaco eximi non potuere nisi sex eaeque leves machinae. In Palatinatum inferiorem coeunt BeckiusGa naar voetnoot30, MerciusGa naar voetnoot31, VerdugoGa naar voetnoot32. Castelli in Cameraco auctum praesidium est. RosaGa naar voetnoot33 Franconiam invadit. Comiti SuessionensiGa naar voetnoot34 dies praestituitur, intra quam in Galliam redeat. De rebus meis spero non displicitura Sublimitati tuae quae scripsi antehacGa naar voetnoot35. Romae inter se consilia jungunt legati GalliaeGa naar voetnoot36 et HispaniaeGa naar voetnoot37 ad accidendam pontificis potentiam. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|