Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4485. 1640 januari 22. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Cum jam conveniant excellentissimi rectores regniGa naar voetnoot2, spero bonitate Sublimitatis tuae me et in praesens et in posterum levatum iri iis molestiis, quae et splendori obstant legationis et animum gravibus incommodis metuque pressum abstrahunt a cogitationibus ac laboribus magis necessariis. Debentur mihi bis septem millia dalerorum imperialium hoc tempore et crescit indies summa. D. SpiringiusGa naar voetnoot3 autem nihil certi promittit nunc mandata, nunc pecunias habere se negans. Batavicae vero pecuniae, ad quas interdum me rejicit, difficultates habebunt graves, moras certe longas, quas perpeti mihi multo est quam dicere possim molestius. Pertinet autem ad regni etiam dignitatem ut nihil hic contra decorum peccem, quod non fecerim, nisi perinvitus. Mitto id, quod actum est inter D. ChavigniacumGa naar voetnoot4 missum regio nomine, et nuntium | |
pontificisGa naar voetnoot5, dignum lectu ac consideratu. Miror pontificem, habitum non imprudentem, eodem tempore duos validos regesGa naar voetnoot6 offendere. Idem ille D. Chavigniacus regis jussu ad me venit. Dixit et regem et cardinalem magni me facere mecumque acturos amice et candide. Si quid antehac contra me fuisset actum, ejus rei causas a patre fuisse JosephoGa naar voetnoot7 - is autem pater Josephus amicus Chavigniaco non fuit -. Videre cardinalem me iniquis criminationibus vexatum. Gratias habui pro benignitate spopondique omnia, quae a legato viro bono exspectare possint. Scire me omnia ista, quae adversus me fierent, a Batavis proficisci, qui, cum semel me tam injuste laeserint, nunquam destituri essent a me vexando; me ad mei tutelam bene paratum; non mixturum me ipsorum negotiis, nisi quatenus Suediae aliquid interesset; quibus utilem cum putarem partam a Batavis mari victoriam, laborasse me apud illustrissimum comitem LicestriumGa naar voetnoot8, ut, quod fecissent illi sub oram Angliae, id necessitatis patrocinio excusaretur; maximum periculum adiisse ipsorum insulas a classe tam vicina ac potente. Sine quibus respublica servari nequeat, ea contra omnes leges humanas solere defendi. Laudabat hoc propositum meum addiditque velle regem opera uti mea ad componendum negotium cum Palatino principeGa naar voetnoot9. Posse id hoc modo fieri, ut princeps Palatinus neget se quicquam in exercitu Vinariensi rege invito agere voluisse promittatque nec in posterum se quid tale facturum sine consensu reginae Suediae ac regis christianissimi. Tum vero posse ei permitti Lutetiae vivere fide data et suo et legati Britannici regis nomine non exiturum inde nisi regis permissu. Dixi me et hanc et omnem aliam operam regi libenter navaturum. Hanc vero eo magis, quod commoverer tot tantisque calamitatibus reginae BohemiaeGa naar voetnoot10 domusque Palatinae. Post id accessi D. comitem Licestrium et non quidem regis Galliae nomine - id enim vetuerat Chavigniacus -, sed meo eadem illa proposui dixique me pro certo habere, si ipsi haec placeant, eventum felicem habitura et per gradus non plenam tantum libertatem nos impetraturos Palatino, sed et in bona restitutionem, modo anniti rex Angliae velit. Sperare me operam hanc meam non minus Angliae regi quam Galliae gratam fore. Dixit jussum se a suo rege plenam statim libertatem Palatino petere, ab eo abire se non posse nisi novo regis jussu. Scribet ergo in Angliam et, ubi responsum acceperit, certum me faciet. Interim oravit me, ut in hac re laborare pergerem, haud dubie pergratum id regi Angliae futurum. Ostendi graves morbos paullatim curari; multum fore si Palatinus carceris incommodis saepe et valetudinem laedentibus eximatur et copiam habeat consiliorum meliorum quam quae data ei hactenus fuissent, quae quidem consilia etiam ipse comes Licestrius improbat. Rex Galliae bellum an pacem malit, dubitari potest. Populus omnis sub tributis et militari licentia gemens pacem optat. Cardinalis vero haud dubie bello in res suas ac propinquorum suorum magnitudinem opesque utitur. Hostis nihil Galliae tenet, Gallia hostici multum. Si quid regi eveniat humanitus, magnus ei praetextus erit ad regimen Galliae contra reginam adipiscendum bellum manens cum Hispano et metus, ne consilia ad hostem emanent. Dicitur et hoc agere cardinalis, ut delphinumGa naar voetnoot11 in sua habeat potestate, id est ad Pontem Esiae eum transferri curet, quod oppidum praefectura est ipsius D. cardinalis. Sperant ministri regii hujus anni reditus publicos perventuros ad LXX milliones et | |
amplius. Clerus confert CLXXX millia scutatorum, sedecim novi magistri libellorum supplicum II milliones. Rhotomagi civitatis magistratus destituti, privilegia omnia atque ejus civitatis reditus confiscati. Et ibi quidem terrori parent omnia. Ceterum apud Abrincantos manent seditionis reliquiae. Legatus PoloniaeGa naar voetnoot12 parat se, ut in urbem hanc intret. Audimus Vinariensium equites trans Rhenum cursitare captis Rodelshemo, Elfeldio, Ursela, Wisbada, Limburgo, Homburgo; pedites horum et Gallicos cis Rhenum esse, Bavaricos maxime in Wirtembergico agro, duas GleniiGa naar voetnoot13 cohortes in Franconia, MerciumGa naar voetnoot14 ad Porshemum, ReinachiumGa naar voetnoot15 ad Biberacum, magna praesidia Heidelbergae, Spirae, Wormatiae et in Bergstrata. Constantiam inferri multa, quae usui bello, copias autem in Tiroli crescere. Brissaci consultare inter se earum urbium, quas dux VinariensisGa naar voetnoot16 armis suas fecerat, praefectosGa naar voetnoot17. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, sospitem praestet Sublimitatem tuam ejusque pro re Suedica et christiana consilia secundet. Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
| |
Lutetiae, 12/22 Ianuarii 1640.
Audimus parari supplementa LongavillanoGa naar voetnoot18 sub TracioGa naar voetnoot19; XXVI naves longas et alias aliquot ad mare Mediterraneum mitti sub archiepiscopo BurdegalensiGa naar voetnoot20, classem aliam in Oceanum sub BrezaeoGa naar voetnoot21, fine Februarii ire exercitum in terras Pedemontanas; commutari cum SperruteroGa naar voetnoot22 TubadeliumGa naar voetnoot23, cum EnckefortioGa naar voetnoot24 FeuqueriumGa naar voetnoot25, accedente a Gallis pecunia. Rotomagensium multi ad remos damnantur. Itur inde Cadomum ad puniendam eam quoque civitatem. Mitto etiam gesta inter nuntium et Chavigniacum, ita ut a nuntio vulgantur. Dicuntur et Vinarienses excitare ex humo castellum apud Baccherachum. Magontiaci sunt militum Bavaricorum MCC, Hoecstae CC. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|