Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4740. 1640 juli 16. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Gratias tibi habeo pro iis, quae de Atrebati obsidione scribisGa naar voetnoot2 ab aliorum litteris non dissidentia, quae mihi non exiguam spem faciunt fore, ut Galli ea civitate potiantur, nisi aut obsidentes inde depelli, aut per alias irruptiones diverti queant. Ego quod reponam nihil hic boni reperio. Nostri a castello prope Hulstam nocturna equitum impressione rejecti amissis multis equitum peditumque ducibus et imprimis Henrico Casemiro Nassavio Frisiae praefectoGa naar voetnoot3, omnem ejus urbis potiundae spem abjecere; et jam ad Bergam ad Zomam cum classe appulisse princepsGa naar voetnoot4 dicitur, qui expeditionem in Brabantiam meditari creditur, quo conducunt panes aliaque ad commeatum pertinentia, quae hic praeparantur. Interea decima hujus mensis magnum vulnus per amissionem Vesaliae acceptum foret - jam enim septem hominum millia ex Hispanicis et Caesarianis copiis eo tendebant fisi conscientiae aliquot illic praesidiariorum -, nisi conjuratorum princepsGa naar voetnoot5 nimiis crudelitatibus, quae cives manebant - erant enim ad unum omnes occidendi - aversus totam rem magistratui aperuisset. Is casus cives nobis addictiores etiam fecit, qui, quod antea non fecerant, arma pro tuenda salute in manus sumsere. De negotio filii PetriGa naar voetnoot6 nihil fere te uxorGa naar voetnoot7 scripsisse asseverat, nisi quod ipse Amstelodamum ire non abnuat, quod sane verum est; caeterum de eo itinere et habitatione filii ipsa in alia est sententia putatque eum hic Hagae sub oculis nostris manere debere; quicquid sit nihil ipse de pecunia, quae ipsi annuatim eroganda sit, pronuntiat: tuum igitur erit aliquod ea de re certi statuere. Siquid ipse aeris contraxit alieni, id ex legato materterae | |
BlonckiaeGa naar voetnoot8 soluturum se recepit, nunc restat in futurum prospicere et parsimoniae melius operam dare, quod futurum spero, si necessaria suppetant; interim multum interest inter eam, quam nos privati duximus, vitam et filiorum tuorum, postquam tu in tanto splendore es constitutus. De patris nostri matrisqueGa naar voetnoot9 rebus uxor tua brevi se aliquid constituturam dixit; interea ego quantum de dimenso possem decidere de meo creditoribus solvo, ut honos familiae conservetur. Narravi uxori, quomodo se res patris habeant. Praeter supellectilem, quae non magni est momenti, et libros paucos admodum, nihil reliqui est, nisi quod ipsi a comitibus HohenloicisGa naar voetnoot10 legata sunt numismata aurea duo, et quod praeterea ante aliquot tempus sua sibi pecunia emit reditum ad vitam majoris LosecatiaeGa naar voetnoot11 quadraginta florenorum in singulos annos, qui reditus quotannis erogatus fuit in solutionem debiti cujusdam antiqui, de quo factus erat contractus ad vitam patris, cui jam per mortem ejus satisfactum. Nunc ego in animo habeo cessionem eorum jurium et supellectilis in me fieri a matre, utpote massaria, curari in solutionem ejus pecuniae, quam parentibus ultra centenos quotannis florenos aliaque ad victum necessaria rebus ita exigentibus subinde suppeditavi, cujus et antea feci mentionem. Idque eo consilio ut post mortem matris nemo mirari possit, ea bona domi meae manere atque inde suspicari me ea titulo haeredis possidere. Caeterum quae in funus et solutionem debitorum post patris mortem impensa sunt et quorum tu aliquam partem agnosces, libentissime honori patris impendam sine ulla repetitione. Plura non attexam, sat enim grandes hae sunt litterae et rogo omnia ut ad fratrem scripta boni consulas. Vale, Tibi obsequentissimus frater
| |
XVI Iulii 1640. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 24 Iulii. |
|