Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4647. 1640 mei 14. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Proxima vice propter occupationes, quae me tunc temporis premebant, non scripsi; nunc te celare non possum patrem nostrum tertio Maij hora tertia matutina quam placidissime animam Deo creatori reddidisse. Videramus omnes vires ejus in singulos dies defecisse ita, ut praeter animi constantiam, quae, quoties amici accesserant, etiam vocem intendebat, nihil superesset. Audiveramus eum coram UtenbogardoGa naar voetnoot2 aliisque, qui decumbentem accesserant, profitentem gratias se Deo agere, quod tandem se invisere dignatus esset. Et tamen nondum omnem spem vitae abjicere poteramus, praesertim cum nobis omnibus horis ante mortem circiter tribus omnia fausta precaretur. Adsidebam ego ei nocte ultima cumque dormire crederem, nolebam somnum interrumpere, donec tandem meante arctius anima tentavi excitare, sed tum comperi eum, nequicquam tentato, vocem articulatam proferre non potuisse. Itaque vocata uxore mea et nepotibus neptibusque, qui domi meae erant, dum pro aeterna ejus salute preces funderemus, ipse anhelitu paulo altius petito inter nostras preces animam efflavit. Mater, quanquam compare suo orbata, tantae aetatis, et visu destituta, tamen divinae voluntati non invita se accommodat. Nos quanquam dolore consternati de exsequiis cum uxoreGa naar voetnoot3 contulimus, quas die Mercurii IX hujus mensis Delphis cum praecipuis amicorum - multos enim pluvia distinebat - in urbe patria celebravimus et cadaver sepulchro majorum in Novo Templo mandavimus praelatis ac feretro impositis familiae nostrae insigniis. Nunc, quoniam uxor tua nihil hac in re tuo nomine geri voluit, ego sub nomine matris, ut massariae, omnes solvo exequiarum impensas soluturus et ea debita, quae postremis annis contracta sunt, haud sane magni momenti, et visurus, quid uxor tua, quae aliquam pecuniam matri se erogaturam dixit, factura sit. Sane impensae funebres praeter medici et chirurgi operam ut et pharmaca quadringentos excedunt florenos, quibus ex parte solvendis in patris cista centum repperi florenos. De reliquo te alias docebo. Nunc patre | |
optimo et sorore suavissimaGa naar voetnoot4 orbatus, praeter te neminem jam habeo, qui et ipse longe a me abes; restat ut mutuis litterarum alloquiis solitudinem nostram subinde levemus, et divini verbi hortatibus ad ea, quae in posterum eventura sunt, nosmet paremus. In uno te hallucinari video, quod me a comitibus HohenloicisGa naar voetnoot5 consiliarii dignitatem adeptum putes, sed id ita se non habet. Petieram ego ante aliquot annos cum commendatione defuncti comitis CulenburgiciGa naar voetnoot6 eum honorem, etiam sine congiario, qui tamen mihi praestitus non est. Sub mortem patris iterum ea de re etiam patre litteras suo nomine scriptas subsignante ad comitemGa naar voetnoot7 scripsi. Nunc te rogo, ut me comiti Georgio Frederico velis commendare, non quod ea res magni sit, sed ut matri tanto melius possim suppetias ferre et in dignitatem paternam, qualis qualis ea sit, succedere. Ad litteras tuasGa naar voetnoot8 nihil jam respondebo, nisi prostare ubique tres tuos commentariosGa naar voetnoot9, accepisse me et Notas in TacitumGa naar voetnoot10, in quibus emendationes invenio verissimas, et proinde judicare me eas publici juris fieri debere; filium vero tuum minoremGa naar voetnoot11 jam in procinctu esse, ut ad BanerianaGa naar voetnoot12 castra se conferat. Deus Opt. Max. te nobis, patriae reique publicae diu servet incolumem. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XIIII Maij 1640. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 24 Maij. |
|