Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4709. 1640 juni 25. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Libenter tibi operam meam navabo in edendis tuis litterarum monumentis, ut et hactenus feci, et curabo, ut a quamplurimis legantur, quemadmodum jam fit tribus ἀνωνύμοιςGa naar voetnoot2; sunt qui tibi et quartum asserant de Absoluto reprobationis decretoGa naar voetnoot3 eodem hoc tempore apud BlaviosGa naar voetnoot4 impressum, sed ego alterius ϰόμματος esse arbitror. De libellis, quos desideras, per filiumGa naar voetnoot5 ad Blavios scribi curavi; nunc quoniam et meam operam desideras, ad ipsas ea de re litteras dedi proxime scripturus responsum. Inter uxorem et filium Petrum non bene convenireGa naar voetnoot6 jamdudum perspexi; venit huc ad nos ante biennium filius et primo quidem anno exscriptis libellorum formulis aliisque in | |
fori usum notatis satis se mihi probavit. Post matris adventum non eam, quam potuisset, studiis diligentiam impendit continuis matris, ut ipse ait, querelis et jurgiis, etiam ubi non adesset, obrutus. Occasionem inter alia dedit, quod primo anno assignatos mille florenos ita consumsit, ut mihi - quod mater fieri volebat - pro suis famulique impensis nihil persolverit, quas ego neque solvi mihi volui neque etiamnum volo. Secundo itaque anno tantum recepit quingentos florenos, quos in vestes aliaque necessaria aut honesta erogavit coactus maiora facere impendia ob nuptias nobiles, ad quas subinde vocatus est, quae et ipsae et adventus fratrisGa naar voetnoot7 eum aliquantum distraxerunt. Ego cum mea uxore apud tuam intercessi, ut aliquantum pecuniae adjicere vellet, quo facto sperabam fore, ut meis consiliis et imperatis tuis se promtius accommodaret; renuit illa neque ullam se minam argenti daturam juravit, ita ille toto jam semestri et quod ex tertio anno excurrit nihil accepit neque etiamnum scit, quid quantumque accepturus sit et quando. Intellexi antehacGa naar voetnoot8 in animo tibi esse, ut filium Amstelodamum ad praxim illic exercendam mittas, et mihi quidem consilium placet, caeterum neque se ipse alere neque libros emere neque de vestibus aliisque vitae subsidiis sibi providere sine pecunia potest. Tu itaque de tota hac re quod te, quod filio dignum est statue neque dubito, quin maiori cum alacritate studiis et foro se daturus sit. Parce vero de filio tam egregiis animi dotibus ornato, tam egregiis studiis imbuto et apud omnes hic doctos aliosque, qui eum novere, gratioso, tam male ominari neque dubita, quin futurum sit, ut te maioribusque dignus evadat. De AndeliiGa naar voetnoot9 negligentia - neque enim durius suspicari possum - dolet; de nautaGa naar voetnoot10 vero, qui jam eum habet fasciculum, Amstelodamum scripsi neque dubito, quin cito recepturus sim; jam enim naves Rothomago venientes bene appulisse intelligo. Ubi eum fasciculum accepero, curabo, ne aut tu aut amici in distribuendis libris operam meam desideretis. Tacitus cum notis tuisGa naar voetnoot11 jam prodiit; ejus exemplar tibi quamprimum mittam. Didericus tuus Groninga ad nos scripsit, unde Bremam cogitabat reperturus illic, ut puto, Borelium, sindicum Amstelodamensem, qui cum Sonkio et Alvo Frisio in Sueciam legati mittunturGa naar voetnoot12, quanquam sunt, qui eos illic substituros et cum deputatis Dani regis nomine acturos autumant. Puto te antea a filio monitum, quod iterum hic repeto, Annotata tua ad EvangeliaGa naar voetnoot13 esse in manibus VossiiGa naar voetnoot14, reliqua ipsum se habere. Quod AlexiumGa naar voetnoot15 tibi nihil persuasisse scribis, perplacet neque sane is ea in parte jurisconsultis facile satisfaciet. Ego de omnibus et libere et simpliciter ad te scribam; caeterum, ut et antea saepe scripsi, rogo, ut me subinde de iis, quae in Gallia geruntur, facias certiorem: erit id mihi honori et praeterea occasionem dabit intelligendi aliqua, quae ad te possum perscribere. Nunc certis nuntiis compertum est quatuor naves bellicas praesidio Indicanis advenientibus missas in decem Dunkerkanas incdisse et ab iis esse profligatas, ita ut una tantum in potestatem venerit reliquis qua crematis, qua submersis: missae sunt et tres aliae prioribus subsidio, quibus quid eventurum sit, postea intelligemus; recte nobiscum agitur, si modo Indicae naves non veniant in hostium potestatemGa naar voetnoot16. | |
Vale, frater optime. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXV Iunii 1640. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 5 Iulii. |
|