Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4705. 1640 juni 23. Aan E. de CourcellesGa naar voetnoot1.Vir doctissime mihique carissime, Accepi exempla singula de AntichristoGa naar voetnoot2 et de Fide et operibusGa naar voetnoot3; de DecalogoGa naar voetnoot4 autem, quod miror, non accepi neque magis librarii Cramoisiacus et PellaeusGa naar voetnoot5. Vellem autem horum trium libellorum aliquo saltem numero exempla habere, quia amicis ex promisso sum eorum debitor. Gratias tibi pro suscepta emaculandi cura habeo et nescio qua arte inimicorum factum sit, ut posterior editioGa naar voetnoot6, quam non vidi, sit contaminatior. Velim id in | |
posterum caveri et oculos quamplurimos adhiberi corrigendis iis, quae aut ego aut meus exscriptor aut typothetae praeterviderunt. Scis enim, quanti sit in illis rebus nitor. Liber ille de Reprobatione absolutaGa naar voetnoot7 vere ex Anglico versus est neque ego eius auctor sum, fautor tamen ob multa utilia, quae continet. Coeterum id ipsum facile verum esse iudicabunt, qui scribendi filum ac tenorem, suum cuique proprium, accurate norunt distinguere. Bene admodum fecisti, quod et literatorum principi SalmasioGa naar voetnoot8 et aliis piis atque eruditis libellos illos legendi fecisti copiam. Ego, quin verae sint istae vaticiniorum apostolicorum interpretationes, plane nihil dubito. Tempore longo opus est, antequam plane animisGa naar voetnoot9 evellantur, quae sevit factio aut aluit. Paulum post Caii mortemGa naar voetnoot10 Paulum venisse Thessalonicam non negaverim, quanquam chronologi, quos editos et non editos legi, in temporibus illis assignandis plurimum discrepent. SilvanusGa naar voetnoot11 est latinum nomen, efformatum ex hebraeo Silas. Qui autem id habebat nomen, inter primos fuit Pauli comites Act. XV: 22. Sic et Timotheus XVI: 1. Ii autem vix unquam a Paulo discesserunt, nisi temporariae rei causa. Vide Act. XV: 27, 32, 34, 40; XVI: 19, 25, 29; XVII: 4, 10, 14, 15; XVIII: 5; II Cor. I: 19. Adde Act. XIX: 22; XX: 4; Rom. XVI: 21; I Corint. IV: 17; XVI: 10; II Cor. I: 1; Eph. I: 1; Philip. II: 19; Coloss. I: 1; Philem. 1. ita, ut ex his quidem nominibus nulla sumi possit nota temporis. Loca abs te annotata ex secunda quae dicitur ad ThessalonicensesGa naar voetnoot12 ostendunt quidem, cum ea epistola scriberetur, fuisse Thessalonicae iudaeos, qui secundum Evangelium vivere instituerant; sed id facere poterant permixti synagogae iudaeorum aut domi Deum colentes sine presbyterio, qualiter initio ante plenam messem multos christianorum vixisse ex pluribus historiis constat agnoscuntque veteres. Hi autem tales eos, qui erant ex iudaeis aut christianis non ex regula viventes, vitare quidem poterant, ut iubentur III: 6, non autem excommunicare, ut in ecclesiis, in quibus erat presbyterium; quod discrimen iudaei nunc quoque observant. Neque enim ubicunque sunt Ἰουδαΐζοντες, ibi et synagogae. Illud τότε ἀποϰαλυφϑήσεται ὁ ἄνομοςGa naar voetnoot13 non verba praecedentia respicit, sed eum sermonem, quem Paulus in Syria cum illis post Stephani mortemGa naar voetnoot14 dispersis iudaeis - quorum pars se, ut tutius viveret, in Macedoniam recepit postea - habuerat. Ille tunc alter se patefaciet de quo itidem vobis dixi. Diversos autem homines hic denotari vel inde patet satis, quod prior ille describitur iis verbis, quibus Antiochus apud DanielemGa naar voetnoot15 ac proinde ‘princeps’ ibi designatur; posterior autem iis notis depingitur, quae non principi, sed Iamni et MambriGa naar voetnoot16 conveniunt. Ad illam enim historiam aperte respiciunt illa: ϰατ᾽ ἐνέργειαν τοῦ Σαϑανᾶ ἐν πάσῃ δυνάμει ϰαὶ σημείοις ϰαὶ τέρασι ψεύδουςGa naar voetnoot17. Hae non sunt viri principis, sed magi excellentis notae. Illius autem, qui Antiochum imitaturus esset, factum in propinquo fuisse ostendunt illa τὸ γὰρ μυστήριον ἤδη ἐνεργεῖταιGa naar voetnoot18. Neque de serie multorum inter se | |
sequentium agi, sed de uno, qualis fuerat Antiochus, docent illa ὁ ἄνϑρωπος τῆς ἀμαρτίας et ὁ υἱὸς τῆς ἀπωλείαςGa naar voetnoot19, si Hebraica locutio recte observetur. Qui non putant adversus tam gravia tentamenta, qualia fuerant tempore BarchochebaeGa naar voetnoot20, sive spem sive metum spectamus, serio commonefaciendos fuisse christianos, Christum ipsum reprehendunt, qui de Barchocheba et eius prolusoribus dixit: Πολλοὶ γὰρ ἐλεύσονται ἐπὶ τῷ ὀνόματί μου λέγοντες, ἐγώ εἰμι ὁ Χριστὸς, ϰαὶ πολλοὺς πλανήσουσι. Ὁρᾶτε μη ϑροεῖσϑεGa naar voetnoot21. Et postea: Ἐγερϑήσονται γὰρ ψευδόχριστοι ϰαὶ ψευδοπροφῆται ϰαὶ δώσουσι σημεῖα μεγάλα ϰαὶ τέρατα ὥστε πλανῆσαι, εἰ δυνατὸν, ϰαὶ τοῦς ἐϰλεϰτούςGa naar voetnoot22. Illud autem quod Johan. v. 43 dicit Christus iudaeis ἐὰν ἄλλος ἔλϑῃ ἐπὶ τῷ ὀνόματι τῷ ἰδίῳ, ἐϰεῖνον λήψεσϑε, proprie ad Barchochebam pertinet. Considera autem eos, quibus scribit in epistolaGa naar voetnoot23 Johannes, fuisse χριστιανίζοντας, sed iudaeos, saltem plerosque. Nam eius gentis hominum plena erat Ephesus aliaeque Asiae urbes, ut ex multis edictis historiisque apud Josephum discimus. Multum vero errant, qui sub TrajanoGa naar voetnoot24, quamvis coetera non malo principe, minus sanguinis effusum putant quam sub Nerone et Domitiano. Horum enim saevitia ferme circa Romam stetit, illius per omnes provincias pervagata est. Nec quisquam est, qui huius persecutionis oblitus sit veterum christianorum, qui persecutionum nobis numerum recensent, ut Eusebius, Augustinus, OrosiusGa naar voetnoot25, alii. In epistola ad PliniumGa naar voetnoot26 inquiri quidem in eos vetat, sed puniri vult, si accusentur. Accusatores autem nusquam deerant. In episcopos et presbyteros mors poena, in coeteros aqua et igni interdictio. Optimo igitur iure idololatria post Domitiani tempora saevitiam resumens ab ipsius principatu notanda fuit. De Domitiano autem iam ante egisse Iohannem feciGa naar voetnoot27, ni fallor, ex omni rerum contextu apertissimum. Vulnus, quod incenso CapitolioGa naar voetnoot28 acceptum est quasi lethale, non ad imperium Romanum, quod tamen nunquam magis discerptum fuit, sed ad idololatriam pertinet. Nam propagante se evangelii praedicatione diis Romanis contraria, non dubium est, quin multi de eorum deorum potentia dubitare coeperint, qui viderant eorum ope primariam idololatriae Romanae sedem nequiisse defendi. Restituto autem Capitolio multi iterum confidere diis Romanis coeperunt. Ego ex animo haec vera esse arbitror et spero posteritatem non aliter iudicaturam. Rogo me edoceas, quo in loco nunc sit res Annotatorum ad EvangeliaGa naar voetnoot29. Literae ad me tuae optime aut per D. WickefortiumGa naar voetnoot30 aut recta ad Johannem HeufdiumGa naar voetnoot31 missae ad me pervenient. Vale, vir optime. Tuus
| |
Lutetiae, XXIII Iunii 1640Ga naar voetnoot32. |
|