Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4704. 1640 juni 23. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Principis electorisGa naar voetnoot2 valetudo melius se habet, utinam et res ipsius, quod Deum serio precor. Misit PaulliumGa naar voetnoot3 in aulam, quae est apud Ambianum, ut sibi, quando nihil cum ipso agitur, abire liceat. Sed nihil tale hoc tempore impetrabit metuentibus Gallis, ne cum imperatore aut BavaroGa naar voetnoot4 aliquid paciscatur, quod non e re sit ipsorum. Dubitat elector, an | |
RatisbonamGa naar voetnoot5 mittat, ubi de suo negotio sermones fore non vane suspicatur. Ego consultius duxi rex Angliae eo ut mittat aut, si ipse omnino putet aliquem a se mittendum, hic cum regiis ministris ante omnia ea de re colloquatur. Gaudeo in Anglia resedisse seditiones et de componendo bello Scotico cogitationes institui, quas Deus prosperet, eaque consilia regi adspiret, per quae et subditorum suorum animos sibi devincire possit et simul Germaniam ipsumque orbem christianum restituere in statum tranquilliorem. Eo si se vertat rex, non dubito, quin repetito parlamento magnam persensurus sit populi sui liberalitatem. Principis Arausionensis tot illa per Flandriam tentamenta fuisse irrita plurimum dolemus. Nunc per ea experrecto hoste quid magni illis in locis efficere possit, non video. Mari conandum esset aliquid et quidem in locis longinquis, nam multis et cladibus et naufragiis afflicta est res maritima Hispaniae. Millereius et CastilionaeusGa naar voetnoot6 regi affirmarunt XXX se habere millia. Cum iis, ita ut jussi erant, obsidionem sumpserunt faciendam urbis Atrebatum. Ejus urbis praefectus comes IsemburgusGa naar voetnoot7 ab urbe abest. Praeest ejus loco Hybernus gente, Eugenius nomineGa naar voetnoot8 habens secum pedites mille et ducentos, equites trecentos. Non longe a Gallico exercitu se tenent Silva et LamboiusGa naar voetnoot9, qui habere dicuntur XII millia. Silva autem ad Eugenium scripsit, ut pulveri igniario parceret - est enim ejus tenuis in oppido copia, quod bona pars inde missa sit ad alia oppida, quibus praesentiusGa naar voetnoot10 periculum imminere putabatur - ut inutilem plebem et annonae gravem expelleret, oppidanos, qui arma ferre possent, adderet militi. Audimus praeterea Gallorum opera aversam aquam, qua ad versandamGa naar voetnoot11 molam farinariam hostes utebantur. Dux Carolus et BeckiusGa naar voetnoot12 apud Mousonum apparuere, iis se opponunt Halerius et GevriusGa naar voetnoot13. Comitatenses autem Burgundi, quibus messem eripuerat VillaregiusGa naar voetnoot14, ulti se sunt incendiis per Burgundiae ducatum. Res magna est, quae ad urbem Taurinorum agitur, et ambigua judicia, pleraque Gallis adversa. Habet LeganesiusGa naar voetnoot15 X millia peditum, VII millia equitum et exspectat GildehasiumGa naar voetnoot16. Cepit autem Montecallerium medio ferme situ inter castra Gallica, quae nondum ab omni parte permunita sunt, ibique pontem fecit in Pado flumine munimentaque addidit eo consilio, ut commeatus Gallis auferat, qui isto soloGa naar voetnoot17 itinere adventare solebant. Urbem ipsam Taurinorum tuentur sex ferme millia sub Thoma principeGa naar voetnoot18. Adversus tantas hostium copias habere HarcurtiusGa naar voetnoot19 creditur XIV hominum millia. Qui ad exercitum ejus ire debebant Galli partim a provinciarum praefectis velut ob proprias necessitates retinentur, partim carpuntur aestu valde noxio Alpes hoc tempore transeuntibus aut etiam ab hoste, quia exiguis globis incedunt. De BannerioGa naar voetnoot20 omnia audimus bona, sed de eo nihil scribo, quod ad vos certiora ac citius perferantur. | |
De Bavaro plane cum Excellentia vestra judico. Imperii Germanici qui cuditur conventus, aliquas nobis judicationes adferet. De seditionibus Constantinopoli et hic intelleximus, sed et sedatas cum poena quorundam e ianizzaris, primum autem vesiriumGa naar voetnoot21 manere in gratia et auctoritate. Agent igitur aliquid Turcae, vel in hoc ne militaris turba otio lasciviat; de quorum consiliis non displicet mihi D. HagaeGa naar voetnoot22 conjectura. Angli non plane otiosi sunt. Audio captas ab illis naves septem piraticas Afrorum. Ad adstringendam pontificalem potentiam tota Italia conspirat. Interdicto ferierat pontifexGa naar voetnoot23 Lucam civitatem, quam ob tenues opes facile opprimi posse crediderat, et mandarat duci HetruscoGa naar voetnoot24 partes id exsequendi. Ille vero tantum abest, ut id susceperit; etiam Lucensium legatisGa naar voetnoot25 ostendit gazas suas dixitque expositas fore ipsorum usibus, si quod periculum a pontifice ingrueret. Idem dux iesuitam quendam, qui pro Lucensi civitate scripserat in hac causaGa naar voetnoot26, mittere Romam id rogatus noluit scripsitque generali iesuitarumGa naar voetnoot27, qui Romae est, eodem jure deposci posse omnes subditos suos, quando omnes idem sentirent. Deus regibus principibusque omnibus animos det et intellectum ad sananda ecclesiae vulnera, Excellentiaeque vestrae propitius adsit. Excellentiae vestrae perpetua observantia
| |
Lutetiae, 23 Iunii 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Hagae 20/30 Iunii 1640. m.p. |
|