Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4693. 1640 juni 15. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Mi frater, Gaudeo non molestam tibi esse rerum nostrarum atque inter eas etiam ἐϰδόσεων nostrarum procurationem. Alioqui siquid inde tibi mali metueres, aliam inirem viam, ut et nuperGa naar voetnoot2 scripsi. Ego vicissim nulli operae, quae modo tibi grata esse possit, parcam speroque non inutiles foreGa naar voetnoot3 meas ad comitem HohenloiumGa naar voetnoot4 literas. Exempla huc aliquot pervenerunt ad PellaeumGa naar voetnoot5 libellorum de Antichristo et de Fide atque operibus nec non etiam Explicationis ad DecalogumGa naar voetnoot6, cujus unum exemplum accepisse se dixit mihi ill. comes LicestriusGa naar voetnoot7, qui et hoc scriptum et illud de Fide et operibus probat; nam de Antichristo non vidit. Ad me autem praeter prima illa de singulis singula, nulla exempla pervenerunt. Quod doleo; nam quibusdam amicis promiseram. Quare velim ad me venire singularum duodena, si non BlaviorumGa naar voetnoot8 liberalitate, at meo impendio, etiam secundae editionis de AntichristoGa naar voetnoot9. Filio autem, Petro nihil posthac de istis scribam rebusGa naar voetnoot10; quomodo enim res alienas bene curet, qui in suis non videt, quid agat? Tanto sibi videtur melior, quo plus prodigit. Ea, unde rem et gloriam sperare possit, non curat. Haec mire mihi dolent eoque magis, quod egregiam de eo spem conceperam fore, ut aliquando me maioribusque suis dignus evaderet. De Annotatis ad Evangelia scripsi nuperGa naar voetnoot11. Monuit me TreseliusGa naar voetnoot12, AndeliiGa naar voetnoot13 negligentia an culpa graviore non dicam, relictum in | |
diversorio fasciculum illum, in quo erant libri pro Veritate religionis christianae cum testimoniisGa naar voetnoot14; se vero ea de re edoctum dedisse eundem fasciculum nautae Amstelodamensi dicto Ian CrynenGa naar voetnoot15, qui perlaturum se receperit. Quare si nondum accepisti, rogo inquiras et exempla compacta des amicis, praesertim vero tibi ipsi. Quod patris nostri obitumGa naar voetnoot16 et tu et mater nostraGa naar voetnoot17 christiane fertis, gaudeo. Ego quoque in eo me exerceo. De Antichristo multos habeo inter protestantes hic, qui mihi assentiantur, nec minus de Fide et operibus. Vestri homines prosperitate lasciviunt. Qui hic sunt, adversa partim sentientes partim metuentes, lassi litium ac turbarum ad aequas concordiae vias adspirant. Tum vero decretum synodi GassensisGa naar voetnoot18, quo papa pronuntiatus erat Antichristus, nunquam in ecclesiis receptum est rege id vetante. Et si esset, ego tamen decretis eorum, quorum coetibus me non aggrego, non tenerer. Publicum vero Batavorum, si tamen publicum dicendum ultra est, meae curae non incumbit. Neque aequum sententias de rebus divinis et vaticiniorum interpretationes accommodari ad tantillae gentis utilitates aut potius ad commoda particulae in ea gente. Quam multi enim sunt quorum nihil refert, ne male credita refellantur? Ego de illorum statu arbitraria Deo permitto. Sed eorum causa quae vero et paci pietatique christianae utilia arbitror proferre in lucem non desinam. Magnum honorem SocinoGa naar voetnoot19 facit RivetusGa naar voetnoot20, cum illi eas asscribit sententias, quas ego manifestissime ostendi esse totius Ecclesiae veteris et Latinae et Graecae nemine dissentiente. DidericusGa naar voetnoot21, ut spero, optimum sibi consilium cepit eundi ad castra Baneriana. Ego illi nulla in parte deero. Iterum addo cupere me scire, cujus in manu sint Annotata nostra ad Evangelia, illa de Iure belli et pacisGa naar voetnoot22 et historicaGa naar voetnoot23. Rivetus a suis hic collegis habetur tenuis judicii et eruditionis modicae. Vidi AlexiumGa naar voetnoot24, nihil mihi persuasit. Alienatio est, ubicunque dominus sua voluntate rei suae alium facit dominum. Quod et in pecunia locum habet, sive ea solvatur sive detur | |
mutuo. Instit., QuibusGa naar voetnoot25 alienare licet vel non, § Nunc admonendiGa naar voetnoot26; Obligari, D. De auct. et cons. tutorumGa naar voetnoot27. Idem manifeste ostendit locus Senecae de Beneficiis VII, 4Ga naar voetnoot28 male a Salmasio in contrarium adductus. Caeterum interdum alienatio strictius sumitur ut in rebus hereditariis aut ecclesiae alienari vetitis, non ex vi vocis, sed ex natura materiae, de qua agitur. Cum de amicis nostris loqueris, nescio an et GraswinckeliumGa naar voetnoot29 eique similes annumeres. Mihi Epicharmus insusurrat: νᾶφε ϰαὶ μέμνασ᾽ ἀπιστεῖνGa naar voetnoot30. Multa ejus rei documenta habeo. Iam septimum puto scribo velle me exemplaria habere trium ἀνωνύμων. Ut me tractabunt Blavii, ita ipsos tractabo. Rogo fratrem frater, omnibus his de rebus me edoceas simpliciter. Ἁπλοῦς ὁ μῦϑος τῆς ἀληϑείας ἔφυGa naar voetnoot31. Pellaeus librarius quae accepit exemplaria non plus quinquaginta de Antichristo et de Fide atque operibus - tertium librum non habet - diu retinuit. Nunc primum incepit vendere, postquam ego aliquoties misi exploratum, quid de iis faceret. Tuus toto animo frater
| |
15 Iunii 1640.
Qui me socinianum vocant, quod totius antiquitatis sententiam defenderim, in cujus partem aliquam Socinus incidit, eos ego justius socinianos vocabo, quod papam esse credant Antichristum. Nam id siquis alius, Socinus et sociniani pro certissimo haberi volunt. |
|