Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4677. 1640 juni 4. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Diu est cum non tantum e philosophicis praeceptis eam hausimus doctrinam, quae τὰ μὴ ἐφ᾽ ἡμῖν extra nos esse iubet, verum etiam ex schola discipulorum domini nostri Iesu Christi edocti sumus solam mortem peregrinationem nostram absolvere nosque ex inquieto mundi motu resectos in immortalitatis requie collocare; quare non est, quod mortem patris aut ut rem novam aut ut malam accipiamus. Interea fateor me optimi et mitissimi patris alloquiis orbatum nunc demum sentire, quantam in patre jacturam faciant filii, quam ut sero nostri liberi experiantur Deum supplex oro. Matri et aetas et experientia rerum hoc dederunt, ut levius tulerit quae ferenda sciebat, sed nec ipsam diu superfuturam non frustra auguror. Uxorem tuamGa naar voetnoot2 ob diem festum heri non vidi neque hodie ob prandium, quo a senatore ReigersbergioGa naar voetnoot3 erat vocata; paucos intra dies tuam ex illa super negotiis nostris sententiam intelligam. De libris ἀνωνύμοιςGa naar voetnoot4 iam ante scripsiGa naar voetnoot5 eos ubique prostare et in Galliam Angliamque iam missos; eo si nondum venerint paris sunt fortunae cum tuis de Veritate religionis christianaeGa naar voetnoot6, quae post tanti temporis intervallum nondum accepimus. Pauci hic sunt, qui libere de tuis opusculis iudicare audeant aut praeiudiciis occupati aut nimium publico dantes; inter quos viri boni et nobis amici, qui ferre non possunt te doctrinam de Antichristo in ecclesiis Gallicis receptam in dubium vocare. Librum de Fide et operibus RivetusGa naar voetnoot7 ipsissimum arminianismi succum esse ait nec desunt, qui et socinismum subnectant. De Decalogo necdum quid inaudivi, sed scire debes nihil sinceri ad nos super ea re deferri corruptis aut per amicitiam aut inimicitiam animis. Gratias habeo, quod meo nomine ad comitem Georgium FredericumGa naar voetnoot8 scripturum te promittas; videbo, quanti apud ipsum futurus sim, parum de reliquo anxius. PrincepsGa naar voetnoot9 nihil in Flandria promovet neque Leyam transiturus creditur, nisi quid arma Gallica afferant praesidii, quae tamen et ipsa circa Carlemontium infausta posuere principia. Filius minorGa naar voetnoot10 variis de causis hactenus hic retentus nunc demum ad Baneriana castra iter cum duobus egregiis equis molitur. Vale, frater optime, et nos ut soles ama. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, IV Iunii 1640. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède prez du roy très-chrestien, à Paris. In dorso schreef Grotius: 4 Iunii 1640. W. de Groot. En boven aan de brief: Rec. 12 Iunii. |
|