Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4674. 1640 juni 2. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Mi Frater, Patris optimi abitusGa naar voetnoot2 ut nobis non potest non esse tristis, ita tamen memores esse debemus, quid rerum arbitro Deo debeamus; quantas Deo gratias agere par sit, quod tam bono parente tibi quidem propius, mihi autem longius, attamen frui licuerit; quod ab illo piae institutionis acceperimus semina, quae alere in nobis liberisque nostris debemus. Matri opto placidam quanta restat senectutem. Scriberem ad eam nisi oculis defectam scirem. Quare tu, quaeso pro me consolationis opera fungere. A me nihil ei deerit, quod mearum sit facultatum. Rogo, saepe de ejus valetudine ad me scribas. Gaudeo prostare omnia nostra ἀνώνυμαGa naar voetnoot3, etiam illa ad Decalogum, quae spero non exigui fore usus. GeisteranoGa naar voetnoot4 non improbari nostra gaudeo gaudeboque intelligere quam saepissime judicia de illis scriptis amicorum, inimicorum, mediorum. Possumus enim ex omnibus illis proficere. Sed miror nulla trium scriptorum venisse huc exemplaria, ne quidem unum novae editionis περὶ ἈντιχρίστουGa naar voetnoot5, quod PetrusGa naar voetnoot6 se missurum dixerat. At nec mittit nec scribit. Nihil magis opto, quam ut quam plurimi et quam eruditissimi ad tria ista scripta dicant, quod ipsis videbitur. Conflictus iste dabit lucem et apparebit, quid distent aera lupinisGa naar voetnoot7. In illis περὶ Ἀντιχρίστου nihil meae diligentiae vendico. Precibus et bonitati in me nihil tale merentem Dei omnia ista debeo. Bicolumnia istaGa naar voetnoot8 nemini hic placent; dissuadent omnes. Aiunt esse ista typographorum non operis honore consulentium, sed parcentium chartae. Itaque plane velim una columna editio fiat et boni relinquantur margines. De typis tibi et D. VossioGa naar voetnoot9 committo arbitrium et praeparationem operis. Receperis jam addenda. Ego D. Vossii de illis totoque opere judicium expectabo. Multis amicis promisi exempla trium ἀνωνύμων et nolim mendax haberi. Si typographus aliquid in ea re doli occultat, quaerendus aut hic aut alibi alius. Exemplaria si donare vult, emantur pro me. Puto jam ad te venerint nostra de Veritate religionis christianaeGa naar voetnoot10 additis magno cum lectorum usu testimoniis. Ea per AndeliumGa naar voetnoot11 misisse se scribit TreseliusGa naar voetnoot12; eum autem Andelium mare transiisse cum principibus PalatinisGa naar voetnoot13, qui non ita dudum est quod hinc discesserunt et qui jam, ut doceor, apud vos sunt. Oro te quam saepissime et quam liberrime ad me scribas. Puto enim literas bene curari. In mea diligentia nihil desiderabitur. Vale, frater, cum uxore optima liberisque utriusque nostrum. Deus nos in malis omnibus soletur ac det vivere ἐυσεβῶς, σωφρόνως, διϰαίως. Tibi obligatissimus Frater
| |
Lutetiae, 2 Iunii 1640. | |
Oro ut omnis adhibeatur opera, quae exibunt nostra, emendatiora posthac exeant. Philippus CoduriusGa naar voetnoot14, vir Latine, Graece et Hebraice doctissimus minister ecclesiae Nemausensis, depositus est per collegas suos, quod justificationem docuisset ex fide et operibus. Velim dicas optimo D. UtenbogardoGa naar voetnoot15, si apud me velit exigere quod ei restat vitae, nullum mihi futurum gratiorem hospitem; neque me dubitare, quin multum conferre possit ad jacienda pacis christianae fundamenta. Jam amici recepere exemplaria de Antichristo aliunde, quae ego ipsis promiseram. Id doleo, non praestare me posse, quod polliceor. Remittas quaeso per uxorem AnthologiamGa naar voetnoot16, si nondum de ea cum quoquam convenisti. |
|