Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4673. 1640 juni 2. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Nimis verum est fortunam adhuc pertinaciter infestam esse principi electoriGa naar voetnoot2. Nam ex taedio inutilis otii etiam tertianam contraxit. Et is quidem, qui ex Anglia huc amissis literis veneratGa naar voetnoot3, bonas spes attulerat fore, ut bene absolutis cum parlamento rebus de ipsius negotio cogitatio institueretur. Verum ex eo praeter bellum Scoticum ita ingentes in Anglia motus exstiterunt, ut nisi ex his malis in aula ista ingens aliqua mutatio exoriatur, multum temporis exspectandum sit principi electori, priusquam responsa inde accipiat, praesertim qualia et ipse et nos vellemus. Galli vero, nisi bene cognitis Angliae sensibus, nihil agere volunt cum hoc principe; praeterea absunt rex et cardinalis. Ego inter has moras mandata e Suedia, quid agere debeam, opperior. Scotorum literae illaeGa naar voetnoot4 ad Galliae regem missae quidem non sunt, sed a se subscriptas jussu foederatorum agnoscit legatorum Scoticorum unusGa naar voetnoot5, qui nunc in Turri Londinensi detinetur. Scriptas autem eas literas ait comes LicestriusGa naar voetnoot6 post pacem factamGa naar voetnoot7, in qua comprehendebatur ante actorum oblivio. Deum cum Excellentia vestra seriis precibus adeo, ut ipso adspirante populi quidem meminerint, quid sui sit officii, rex autem Britanniae illud Homericum in animo habeat: πατὴρ δ᾽ ὣς ἤπιος ἦενGa naar voetnoot8. Hispanicos legatosGa naar voetnoot9 trepidare et in regia domo perfugium sibi quaerere non miror, cum sciam ab antiquo infensam ei genti fuisse plebem Londinensem. Hispanus mari satis infelix est hoc tempore. Nam praeter damna accepta apud Angliae Brasiliaeque oras naufragia passus est in freto Gaditano et damnum a piratis accepit apud Barcinonem. Praeter seditionem illam Siculam alia in Catalania exorta est. Ita non caret suis malis imperium illud tam late diffusum, quam sol ambulat. MillereiusGa naar voetnoot10 pro Carolimontio viis caenosis ac pluvio caelo defenso, adde et incenso per proditoremGa naar voetnoot11 Gallico pulvere bellico, Mariaeburgum interius in hostico situm nunc obsidet. Misit autem regio jussu de suis quater ferme mille milites ad CastilionaeumGa naar voetnoot12, qui jam ante habebat XI prope peditum, equitum tria millia petiturusque Flandriam videtur, | |
ut suis conatibus principis Arausionensis conatus adjuvet ac vicissim illo hostem detinente ipse expeditius res suas promoveat. Cum autem Batavi praeter illum in Flandria exercitum promiserint se producturos et alterum, quatuor simul ex partibus negotium habiturus est cardinalis Hispanus, ita ut non satis dispicere possit, quid potissimum vitare debeat. Plane pulcrae ubique sunt spes nostrae nostrorumque, modo Deus faveat. BanneriiGa naar voetnoot13, si vera sunt, quae de sociorumGa naar voetnoot14 auxiliis ad nos perscribuntur, ingens futurus est exercitus ex lecto milite. BavarusGa naar voetnoot15 suas copias ad caesarianas adjunxit et, quanquam sunt, qui sibi blandiuntur, quasi regis Romani dignitatem sibi affectet Bavarus, id tamen alii confictum putant, ut Galli ea spe deliniti abstineant ipsi nocere et, si possint, etiam socios suos ab ejus terris abducant. Caeterum spero Gallos, quo sunt ingenio, facile perspecturos, quam non probabile sit hoc figmentum de homine sene dando adjutore et successore juveni. LeganesiusGa naar voetnoot16 praeter eum, quem a Constantia, Tiroli, Neapoli et Hetruria accepit, militem alium ex Hispania ad se advocavit videturque pro possessione urbis Taurinorum omni vi certaturus. Quare et ad HarcurtiumGa naar voetnoot17 optime de re Gallica meritum, supplementa quaedam mittuntur. Rex Daniae et Batavorum et Anseaticorum videtur tentare patientiam, nisi vis occurrat, incendii modo semper ultra pervasurus. Quod si Batavi nihil agendo, sed legationes adornandoGa naar voetnoot18 territari ipsum posse confidunt, ille vicissim eos territat legationes in Angliam HispaniamqueGa naar voetnoot19 mittendo. Res Gallorum per Italiam prosperae videntur quietem hoc anno Alsatiae promittere. Leodiensium cum suo principeGa naar voetnoot20 dissidia non magis a Batavis et Gallis alita fuisse miror. Viduae SabaudicaeGa naar voetnoot21 sub oculum incisio ad os usque facta est, ut noxius humor oculo visuique exitium minitans abstraheretur. Cum nuper iturus in Angliam princeps Carolus GustavusGa naar voetnoot22 per Possiacum transiret, rixa inter comites et oppidanos orta est nulla, quod sciam, nostratium culpa, unde nonnulli de familia ipsius et PolheimiusGa naar voetnoot23, res Hassiacas agens, qui eum prosecutus fuerat, non sine periculo vulnera accepere. Deus nobis pacem det bonam et Excellentiae vestrae semper faveat. Excellentiae vestrae ad omnia obsequia
| |
Lutetiae, 2 Iunii 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. 9 Iunii s.n. 1640. |
|